# Opera omnia 156.6-8

Ficino, Opera omnia, 156.6 to 156.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/156.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/156.6

Itaque intelligit illa, non quia formetur ab ipsis, sed quia ipsa se format in ipsa, dum formam suam naturalem, seu formas innatas, per lumen suum discretiuum discernit in singula. Si capax modo quodam reflexo per seipsam accipit, & attingit simulachra unde quasi accepit, cur non agens, qui speciem facit, attingat simulachra unde facit? Attingant autem oportet utrique intellectuali modo, siquidem natura sua nihil sunt aliud, quàm intellectus. Qui uerò sic attingit, simulachra sensibilia prospicit. Quum igitur substantia mentis in parte hac agente uim habeat ad aeterna & temporalia cognoscenda, quid opus est partem illam capacem illi subiungere? An uidelicet ad praeparandum & exequendum operis huius effectum? Minimè. Agens enim praepa rat capacem, ac phantasiae simulachra, non econuersò. Neque externa eget materia ad agendum, quum & interius, & ab interioribus ualeat operari. Postquam ergo in agente est uirtus efficax & praeparatrix ad intelligendum sufficienter, superflua est uirtutis capa cis adiunctio ad mentem unam ex substantijs duabus conficiendam. Sed esto, iungatur uis capax agenti, haec rursus agenti subnexa in ea, tam aeterna cognoscet, quam temporalia. Haec quoque cognitio in uniuersa mente ex hac parte capace superuacua est, quandoqui dem deest ex altera. Iterum, uis ista capax ab humanis formata simulachris, in nobis tempo ralia noscit, quae iam nouerat in agente. Quò fit, ut tertia hęc cognitio similiter sit superflua. Si potentia uidendi per sensum quendam agentem sibi coniunctum singula semper uideret, frustrà diceretur oculum indigere potentia, per quam ab exterioribus moueatur, atque formetur. Sicut ex uerbis Auerrois in his tribus cognitionibus superfluitas nascitur, sic & in tribus formationibus oritur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
