Latin
1560.1 to 1560.4
Ficino, Opera omnia 1560.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Quòd finis animi sit ultra naturam intellectualem ad ipsum bonum. luiditur uerò liber in capita tria, sicut &tres sunt ad diuinitatem uiae. Tertium uerò caput tam quam potissimum in tria rursus capita distribuitur. In primo capite mox finem quo tandem proueniendum est describit: annuens animum non in bono quodam intellectuali, siue intel ligibili, quod fermè est idem, sed in ipso simpliciter bono, summoque principio denique conquiescere. Eatenus enim procedit appetitio boni, quatenus appetendi boni procedit inuentio. Sed quemad modum sagacissimi canes uirtute olfactus inueniunt, quod non uident oculis, neque fortè uisuri sint, sic animus mirabili quadam naturae intellectu superioris sagacitate bonum esse uaticinatur, omnes intelligentiae oculos supereminens. Nempe sicut sensu nihil supra sensibile reperimus, ita nec intel lectu super intelligibile quicquam. Sed quemadmodum intellectu sensibus superiore intelligibile super sensibile reperimus, ita uirtute quadam animae intellectu superiore, ipsum simpliciter bonum, super intellectuale, uel intelligibile bonum auguramur pariter, &optamus. Iam uerò cum semel bonum ipsum dixeris, addere mox intellectuale, siue intelligibile, nihil aliud est, quàm boni aliquid dicere, siue quoddam bonum, uel intellectu iacens, uel saltem ad ipsos intelligentiae limites coarctatum, uel intellectuali quadam proprieiate signatum. Super hoc autem uelut imperfectum &angu stum, atque dependens est ipsum simpliciter in se absque limire bonum: cuius quidem amplissima facultate sit &bonum intellectuale, &non intellectuale bonum: sit &bonum non sensibile &sensibi le bonum. Ad haec enim uelut inter se opposita ipsum simpliciter absolutumque bonum undique se diffundit: quod tanquam ultimum desiderat animus: quo fruitur non per quandam quasi imaginariam intelligentię perceptionem. sed per uerum quendam uirtutis intęllectum superioris substantialemque contactum: ubi non uidet solum, sed gustat etiam atque tangit, quàm suauis sit Dominus, hanc Dauid (ut arbitroru magnum dulcedinis multitudinem penes Deum appellat intelligentiae prorsus absconditam.