# Opera omnia 1560.5-8

Ficino, Opera omnia, 1560.5 to 1560.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.5

Quoniam uerò ipsum simpliciter bonum super cognitionem est, ac super cognoscibile bonum, idcirco affectus ipse naturae ad cognitionem quidem rapit, non tamen uelut ad summam: alioquin, & accidens foret substantiae finis, & nulla cognitio nos offenderet, & saepè imaginaria quaedam boni figura cognitioni quomodocunque se offerens satis naturae desiderio faceret. Affectat ergo natura cognitionem, non cognitionis duntaxat gratia, sed ut per illam quaerat, inueniat, apprehendat quo modocunque bonum, cuius quidem boni non tàm proprium est cognosci, siue cognitio, quàm reue ra congruere, conferre, suauiter recreare, iuuare. In quo sanè statu tanquam intellectu, & intelligibili longè praestantiore, animus tanquam in fine omnium ultimo per naturam intellectu superiorem, denique conquiescit. Affectum eiusmodi Paulus Apostolus amorem uocat sensus, intelligentiaeque limitibus altiorem. Satis hactenus de fine sit dictum. De mundo intelligibili & sensibili: & de triplici uia ingenioque ad intelligibile. DErgamus iam ad uias, atque ad illos, qui per has uias ad hunc finem facilius, uel progrediantur ipsi, uel perducantur. Duos Platonici praecipuè mundos ponunt: Primum, intelligibilem, scili cet, diuinam mentem mundi huius principium exemplar: Secundum, sensibilem, hunc scilicet sensibus manifestum diuini exemplaris imaginem, Animam Plotinus nostram existimat per intellectum quidem esse semper in illo: per uegetalem uero naturam quodammodo est semper in isto, sicut & radius solis hic quidem terram, inde uerò solem simul attingit, per naturam uerò mediam in motu primo, ideoque perpetuo, & ideò circulari positam perpetuas agere uices, & alio quidem seculo in mundo intelligibili, alio uicissim in sensibili uiuere, neque id propriè fieri mutatione locorum, sed quando & imaginatio ad rationem, & ratio ad mentem tota conuertitur, tunc animum dici ad mundum intelligibilem ascendisse. At cum & ratio ad imaginationem suam, & imaginatio haec ad inferiorem, scilicet animalis uel geniti, uel iam generandi imaginationem sese flectit, tunc lapsus in mundum sensibilem iudicatur. Anima ergo triplices esse tradit: Alias, in superiori mundo semper. quales sunt sphaerarum, stellarumque & daemonum superiorum animae: Alias in mundo inferiori tan rum, quales sint uegitationi tantum & sensui passionis addictae: Medias autem, id est, rationalis, siue nostrae sint siue inferiorum daemonum, sempiternas hinc illuc atque contrà, peragere uices.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
