# Opera omnia 1560.9-10

Ficino, Opera omnia, 1560.9 to 1560.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1560.9

Proinde animas nostras in mundo superiori alias attentius, alias remissius contemplari, uel affici: quem admodum & in hoc mundo alias ad haec magis, alias minus uidemus affectas Iam uerò quae illic propensius operantur, uel omnia ibi diuina, uel plurima contemplari. Tales igitur animos quando certis temporum curriculis iam peractis, paulatim ad sensibilia relabuntur, diutius adhuc ad diuinorum reminiscentiam promptos perseuerare: & qui inter promptos omnium promptissimi sunt philosophico censeri ingenio praeditos, qui secundo gradu sunt prompti, ingenio potissimum amtorio: qui denique tertio, ad musicam aptiores: qui enim per tactum, gustum, & olfactum quodam modo corporeos rebus admodum corporeis mancipati sunt, ab illo prorsus incorporeo mundo re motissimi iudicantur: utpote qui non nuper ex illo in hunc descendisse, sed aliunde huc transmigrasse potius uideantur, at uerò ingenium philosophicum dum ratione rerum naturalium rationes indagat, quae ab ideis potissimum deducuntur, diuinas auspicatur ideas. Proinde uisus atque auditus proximi rationis nostrae ministri meritò iudicantur. Quia & minus corporei sunt: & circa res minus quodammodo corporeas uersari uidentur: & quae oculis, & auribus offeruntur, exactissi mum quendam ordinem manifestius praeseferunt. Quamobrem facilius ex his duobus sensib. quam ex alijs ad intellectum, intellectualesque rationes, unde omnis ordo disponitur, prouocari solemus. Sic itaque dum ratio ad diuinorum properat sapientiam, uisus interea utcunque potest, inuentionem men ti suppeditat, auditus suggerit disciplinam. Quapropter & triplici ad diuinitatem calle procedimus ratione, uisu, auditu, & tres animorum naturae illuc promptius euehuntur, tùm philosophica dedita rationi, tum oculis amatoria, tùm auditui musica, quod Plato in Phędro, ac Phędone testatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
