# Opera omnia 1561

Ficino, Opera omnia, Cap. 1I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1561
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1561

Cap. 1I. IN secundo libri capite ait, musicum saepe cum amatore, & utrosque cum Philosopho conspirare, nec immerito: Proximi enim & situ, & motu horum adspiratores sunt, Sol, Mercurius atque Venus, proximi rursum auditus, & uisus, & imaginatio seruiens rationi. Item qui pulchrum naturaliter amat, qua ratione pulchrum id amat ubique, siue in uera rei cuius libet ratione. sicut Philosophus: siue in his quae spectantur, sicut amator: siue in his quae au diuntur, ut musicus, Reliqua huius capitis omnia in continuo de amore latissimè pertractamus. Ingenium Philosophicum magis soluntum est, quàm alia ingenia, & solo indiget duce per mathematicam disciplinam, ad sapientiam methaphysicam, Cap. III. HErtium libri caput Philosophantis ingenium, educationemque describit. Hoc utique, sicut & ama toris, musicique ingenium ad pulchritudinem est natura propensum, sed hoc interest, quòd mu sicus, & amator pulchritudinem uenantur in corpore: qui uerò natura Philosophus est. uiderur quo dammodo solutus à corpore: quoniam & moderatiores habet affectus, & semper tum resoluendo particularia in uniuersales redigit notiones, tum argumentando separatas causas inuestigat, quamo b rem non eo quidem indiget, quia materia soluat sed qui soluto iam uolantique ingenio demonstrec finem, uiasque certiores ostendat. De hoc autem ingenio, & quibus disciplinarum gradibus sit ad sublimia perducendum, in quinto, sexto, septimo de Repu. satis agitur, quemadmodum scilicet moribus instruitur, & mathematicis instruitur disciplinis quodammodo à materia separatis, atque ad metaphysicam denique perducitur facultatem. Methaphysici officium est, per omnia entia proficisci diuidendo, compenendo, definiendo, demonstrando ac denique ultra entia progredi: item quae sint entia, quae infra entia, quid

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
