# Opera omnia 1563.1-4

Ficino, Opera omnia, 1563.1 to 1563.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1563.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1563.1

Rimum itaque caput per ambages uersat eos, qui ignorantes, quid ipsa uita sit, quid ipsum bonum, bene uiuere interim definire contendunt, dicentes uidelicet: Bene uiuere est uitam sine im pedimento transigere: item bene se habere, rursus proprium opus perficere. praeterea finem con sequi ab appetitu naturaliter exoptatum, de hinc tranquille uiuere, denique secundum naturam ui uere. In his itaque omnibus eò deducit uerę definitionis ignaros, ut abiectissimis quibusque bestiolis, imò etiam plantis diuinum beatitudinis donum concedere compellantur, & quibus minimum inest uitae felicitatem, id est, summum uitae tribuere. Sicut in primo, sic in secundo falsas opiniones agitat, & ex eis ueri aliquid eligit: in quo nota de sensu in animalibus atque plantis. Cap. II. N secundo libri capite dum idem fermè efficit quod in primò, tentat interea ex aliorum erratis, siue dubijs nonnullas ad ueram beatitudinem inueniendam coniecturas passim aucupari. Dixe rant autem felicitatem esse affectionem quandam naturae, secundum quam aliquis bene se habere dici solet. Post haec, nonnulli inter eos negant inesse plantis felicitatem, quamuis animalibus cunctis attribuant. Hinc Plotinus ait: Qui negant felicitatem plantis, quia non sentiant, uidentur etiam quibusdam animalibus negaturi, id est, ostreis & similibus, quae uix sentire uidentur, ac fermè eodem mo do sentire perfectiores plantas Pythagorici putauerunt. Vt summus in plantis gradus cum animali um infimo congruat. Quin etiam in plantis est discretio sexus: & prope sitae coniugis plantae foecum dius pullulant: & nescio quo sensu humorem uersus uergunt atque calorem, & uiolentius amputatę, uel tractatae, siccantur. Sensum uerò duplicem esse putamus: Inferiorem quidem quo non natura rei, uel qualitas ulla discernitur, sed affectio quaedam tantum inde illata sentitur, qui & stupidus sen sus est. uelut in dormientibus, plantisque conueniens. Superiotem uerò qui & naturam qualitatemque persentit animalium solummodo proprius. Sed ut redeamus ad illos, qui affectionem quandam, siue habitum corporeae praesertim naturae conuenientem felicitatem esse dicebant, illi profectò non rectè adimebant felicitatem plantis, quia non habent sensum, quoniam eiusmodi habitus similiter est etiam ante sensum. At si dicant summum bonum non in tali quodam habitu, sed in sensu, & cognitione consistere, inde protinus refellentur, quoniam si ipsa propria boni ratio in sensu compraehendatur, certè quiequid. & quomodocunque sentiatur, bonum esse probabitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
