# Opera omnia 1563

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1563

Cap. III. Vna est summa scilicet, intellectus summus: aliae per multos gradus inde dependent. FErtium libri caput iam definit asserens, si in omnibus, quae uiuere dicuntur, eadem esset ratio, & aequa uitae conditio, omnia aeque ad beatam uitam aliquando peruentura: sed cum non ita res se habeat, imò uerò uita uera sit intellectus, aliae uerò imagines uitae sunt, in eo solum uitam esse beatam in alijs autem uideri quasdam felicitates imagines: rationem quoque esse intellectus imagi nem Ergo qui in ea felicitatem collocant, rectius quidem quàm caeteri sentiunt, siquidem ratio est proximam menti, non tamen rectissimè iudicant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
