Latin
1564.1 to 1564.3
Ficino, Opera omnia 1564.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim ratio uersetur in motu, non propriè ad eam pertinet finis ultimus, qui tanquam summa quies diuersis admodum est à motu. Praeterea uita beata est ipsa uita, &absolutissima uita. Qui uero dicunt felicitatem non esse simpliciter uitam sed quendam rationalis uitae habitum, primo quidem negant uitam beatam esse ipsam uitam: deinde in accidentali quadam qualitate eam collocant, rursus si in discursione, quae dum semper uersatur in motu, nunquam est uita penitus absoluta. Concludit ergo Plotinus, beatam uitam circa aliam uitae speciem esse ponendam: aliam, inquam, à sensuali, aliam quoque à rationali, sed interim corrigit scipsum quod dixerit speciem, non enim uult, intellectum ipsum in eodem genere cum planta. uel sensu, uel ratione connumerari, &quasi speciem quandam unà cum his per differentias speciales ex aequo distribui, sed ipsum intellectum esse ipsam uitam, uiuentium omnium principium, &exemplar, caeteraque uerò uiuentia per diuersos gradus inde manare, rationale primum, deinde sensuale, denique uegerale, ea tamen connexione, ut in animali rationali sit etiam nonuihil intellectuale: rursus in sensuali rationale nonnihil, item in uegetali aliquid sensuale denique in mixtis uitale aliquid, atque uegetale, sic enim &principij foecunditas declaratur, &sequentium seruatur conditio, &uniuersum undique perfectè connectitur. Sed iam ad ipsam uitam mentemque, uitamque beatam dispositis gra dibus ascendemus. Idem est prima essentia, prima uita, primus intellectus. IN ipso rerum ordine cernimus essentiam anniti ad uitam, quatenus quicquid est ad motum, gene rationemque inclinatur. Motus uerò &generatio uitale aliquid praeseferunt. item uitam ad cognitionem anniti, quatenus quod uiuit, in se formas generat. qua in re cognoscentem imitatur naturam, quae in se formas concipit cognoscendo. Hinc patet uitam esse perfectionem essentiae, cognitionem uerò uitae perfectionem. Quanquam totum hoc sub ratione uitae considerari potest.