# Opera omnia 1564.8-10

Ficino, Opera omnia, 1564.8 to 1564.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1564.8

Distingui uerò hęc, & ibi quodammodo coniecta mus, ex eo quod apud nos, & si tria illorum uestigia sunt ubique, in rebus tamen quae plerique esse tantum dicunt, expressius essentiae, quàm uitae, uel mentis apparet indicium. In his autem quę solum dicuntur uiuere, certius uitae, quàm mentis uestigium nobis occurrit. Et quoniam essentia illic quoque uelut informe quiddam uidetur, si comparetur ad uitam, & uita similiter comparetur ad mentem, in forme uerò seipsum formare non potest. Idcirco super ens ipsum, in quo tria haec cogitantur, regnat ipsum unum atque bonum, cuius uirtute & essentia in melius proficit, dum prodit in uitam, & uita in melius, dum in mentem prorsus absoluitur. Hęc itaque mens est uita beata, id est, uita ipsius boni, uigore ad summum suae naturae, appetitionisque perducta, reflexa in se, conuersa in ip sum bonum, atque exuberante illinc bonitate repleta. Ipsum uerò bonum, ac simpliciter unum, non est essentia. Vita intellectus per modum formae, sed excellentius admodum, id est. per causae rationem. Quod autem proximè fit sub bono tria haec est per formam. Anima deinceps tria haec est participatione uera. Quod autem animae rationali subijcitur, participatione quadam imaginaria, tria haec esse censetur, sicut lux, lumen, splendor in coelo quidem uisibili sunt per causę rationem, in coelo uisibili per modum formę, in aetherae participatione uera, subinde uerò, conditione prorsus imaginaria. Proclum uerò tria haec uolentem tres esse substantias, & essentiam quidem uita superiorem, uitam uerò mente praestantiorem, non facilè comprobamus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
