# Opera omnia 1565.10-12

Ficino, Opera omnia, 1565.10 to 1565.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.10

Sicut & in coelesti lumine idem est lucere, micare, calere: quamuis nostro hoc aëris lumine aliud sit fulgere, aliud refulgere, aliudque feruere. Quae enim natura inferior per diuersa facere cogitur, eadem per unum explet natura superior. Quemadmodum quę instrumentis quinque sensus exterior agit, eadem uno quodam imaginario per agit Et quae pluribus, singulisque formis imaginatio machinatur, ratio una quadam uniuersali specie colligit. Postremò quae ratio percurrit actu multiplici, intellectus uno stabilique consequitur actu, in e actu perpetuo possidet. Huius itaque uiuere es. intelligere: huius intelligere, uelle: uel si qua forsan in uoluntate distinctio fit. eodem tamen naturae suae (ut ita loquar instinctu, dum ad bonum nititur, naturaliter uelle dicitur: dum assequitur bonum, dicitur intelligere: rursus dum bonum consequutus amplectitur, uelleiterum iudicatur. Haec uita prima, primaque mens paterno semper bono perfruens, beata uita censetur. Hinc quoque mens quaelibet perpetuo fit beata menti primae, ac per illam bono semper inhaerens. Hinc & ratio totiens euadit felix, quotiens suae menti, perque suam diuinae menti coniungitur. MMn Rationalis natura potest consequi uitam beatam, quando scilicet intellectu formatur & agit. Cap. IIII. Vm igitur uita beata sit perfecta uita. perfecta uerò uita sit intellectus uerus, actuque perfectus? Quaeritur deinceps: Vtrum homo, id est, anima rationalis sua ipsa rationali potentia hanc men tem, hanc uitam consequi possit. Huic igitur quaestioni in quarto libri capite respondetur, ali quando consequi posse, quod quidem in theologia, & in libro de mente latius aperimus. Vis haec rationalis duos praecipuè habet actus: intuitum scilicet, atque argumentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
