# Opera omnia 1565.6-9

Ficino, Opera omnia, 1565.6 to 1565.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1565.6

Fit ergo descensus à substantia uitae ad imagines deinceps alias, atque alias, & uestigia uitae: perinde ac si artifex ipse uiuens sui ipsius statuam simillimam fabricet, & hanc deinde referat in pictura, pictamque imiginem speculo rursus obiiciat, unde ultima quaedam appareat specularis imago. Solus hic artifex homo est, nulla uerosimaginum erit homo. Solus similiter intellectus est uita: quae uerò inde posterius, deinceps, posteriusque fiunt, imagines quaedam uitae potius, quàm uitae censentur. Non solum quia longo quodam interuallo ab ipsa uita degenerant, sed quoniam non nihil morti simile habere uidentur ad mixtum, dum & in aliquo uitae gradu deficiunt, & priuationem quandam subeunt à potentia in a ctum, atque uicissim tempore transeuntes, & ignorantiam, obliuionemque patiuntur. Proinde quo motus exterior eo, est iudicatur & uita iam facta debilior, quasi ab ipso suo fonte digrediens. Elementa quidem & mixta mouentur extra, & in separata solum materia generant. Plantę uerò iam mouentur intrinsecus, & in coniuncta materia gignunt. Sensualis de hinc animalium uirtus praeter eiusmodi genituram, formas imaginando concipit in seipsa. Rarionalis deinde uirtus non quemadmodum imaginatio suae conceptionis initia mutuatur à sensibus, sed ex semine iam intimo contrahit: conce ptumque suum animaduertendo complectitur. Ipse denique intellectus, ita iam gignit in se, ut se quodam modo appareat genuisse. In quo enim esse, uiuere, intelligere, re ipsa sunt unum, hic dum intelligit semetipsum, interim nescio quid essentiale, atque uitale in seipso gignere, uel expedire, uel conserua re uidetur. Ex his omnibus colligere possumus, intimam maximè perfectamque motionem, generationemque in mente uigere: ideoque perfectissimam esse uitam. In mente inquam diuina, primo at que per se, in nostra uerò proximè atque per ipsam. Beatam itaque uitam esse putamus, non uitam quidem talem aut talem, quasi additamenti alicuius egenam, sed uitam ipsam summo uiuendi gradu uigentem. Vitam inquam, id est, actum essentiae primae directum naturaliter in ipsum bonum, atque ita perfectum. Atque in hoc ipso perfectionis gradu simul & intellectum fieri cogitamus, uitamque ipsam ipso intellectu prorsus absolui. In hoc autem intellectu idem est uiuere, intelligere, uel le, quamuis in natura rationali aliud sit uiuere, aliud cogitare, aliudque eligere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
