# Opera omnia 1566-2

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1566-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1566-2

Cap. V. Quae Peripatetici obijciant. Vintum libri caput summatim enumerat, quae huic felicitatis definitioni sit Peripateticus aliquis obiecturus, & quae ad felicitatem necessaria uideantur, numeraturus. Inter haec notabis magica ueneficia in corpus & animam posse nonnihil: quod & Porphyrius asserit: praesertim in animas quodammodo debiles, id est, imaginationi addictas, nec intellectu uelut Palladis clypeo hastaque munitas, sed de ueneficijs, fascinationibusque satis in theologia & conuiuio de amore tractamus. Finem ultimum esse bonum unum scilicet, summum intelligibile, uel plusquam intelligibile. Cap. VI. Dhaec in capite libri sexto respondet: Si felicitatem in rerum humanarum prosperitate & tranquillitate quadam eiusmodi poneremus, sequi quae à Peripateticis obiecta sunt scilicet non esse felicem cui aduersa contingant. Cùm uerò beatam uitam in ipsa primi diuinique boni possessione ponamus: nec reliqua praeterea quae dicuntur bona huic censet annumeranda, neque horum contraria felicitatem putat nobis adimere: modo interim ab ipsa diuinitate minimè discedamus. Cui quidem quamdiu coniunctus est animus, aequè beatum dicit: & si corpus interea doloribus torqueatur. Id equidem Plotinum arbitror, non tàm Stoicorum uerbis, quàm Christianorum mar tyrum suo seculo frequentium opera didicisse. Tum uerò negat felicitatem in accumulatione quadam maiorum, minorumque bonorum esse ponendam, quae quidem ipse minora, quae dicuntur bona, potius necessaria nominat. Deus profectò naturae author nostrum animal, id est, corpus uiuens tanquam imperfectius aliquid subesse animae uoluit. Dehinc in anima imaginationem subdidit ra tioni, rationem menti, mentem denique sibi, eadem ratione bonum, finemque proprium animalis, fini bonoque animae seruire constituit. Atque in anima proprium imaginationis finem fini proprio rationis, item familiarem rationis finem fini mentis seruire praecepit, qui sane quemadmodum proprius est intelligentiae finis, sic & finis sequentium est communis, finiumque finis. Quamobrem ratio nalis animae finis non ex diuersis bonis componitur, sed est ipsum intelligentiae bonum, ad quoc uelut ad finem bona sequentia referuntur. Praesertim cum animus tunc solum beatus existimetur, quando nonn ulterius in plura distrahitur, sed demissis, uel certè remissis admodum caeteris uiribus & officijs, totus iam est translatus in mentem. Ideoque totum animi bonum est unum ipsum intelligentiae bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
