# Opera omnia 1567.1-3

Ficino, Opera omnia, 1567.1 to 1567.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1567.1

Tunc & reliqua, quae bona dicuntur, si eligit, non propter ipsa, sed quasi quaedam remedia eligit, ut omnia inde pro uiribus uitentur incommoda, quae fortè animum ad inferiora cus randa distractum adducere uideantur, ut interim circa diuinum bonum remissius operetur. Ait praererea ultimum finem maximeque omnium expetendum. oportere non solum esse maximum in se bo num, sed animo etiam prę caeteris intimum. Sic enim bonum maximè prodest, si summopere sit intrinsecum, atque ita maximum est animo bonum. Atque uicissim quod maximum in se bonum est, si mo dò id animus noster auguretur, fit prae caeteris intimum, tum quia & ipsum efficacissimè rapit, & pe netrat, tum quoniam animus uehementissimè ad id afficitur. Tale uerò est solum intelligibile, & plusquam intelligibile bonum, caetera enim quae dicuntur bona, uel etiam extra animal nostrum suntur, ceu diuitiae, honores, imperia, uel in animali nostro, sicut sensuum uoluptates: uel, & si sunt in anima tamen externa prospiciunt: ut imaginationis oblectamenta, spesque rationis occupatae rebus agendis, uel si non externa respiciunt, sunt tamen (ut ita loquanimaginaria, perpetuoque uersantur in mo tu, ut rationis speculantis discursiones, atque conceptus, solum uerò quod super rationis motum extat bonum, & menti est penitus intimum, & cut ita loquarisolidum ac stabile, simusque totum. Id ergo & maximum in se bonum est, & maximum animo bonum. Felix unicum bonum uult, caetera propter ipsum eligit. Cap. VII & VIII. IN capite libri septimo confitetur felicem eligere commoda potius, quàm opposita: Et commoda Lnon propter ipsa, sed ut deuitentur incommoda. At uerò incommoda procul abesse malle, non quia cum accidunt esse felicem è medio tollant, sed quia & esse potius auferant. quanquam hoc dein ceps nihili pendit, & contemplationis studium interpellare contendant. Concludit beatum diuinitate plenum caetera omnia nihili pendere: ideoque ex ipsis nullam in partem è suo statu posse deflecti.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
