Latin
1567.8 to 1567.10
Ficino, Opera omnia 1567.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Meritò inter intelligere, quod est esse simpliciter, nullaque participatione, sed penitus per essentiam, atque intelligere, quod est mobiliter agere, medium est intelligere, quod est agere penitus immobiliter. Et prima quidem intelligentia est per essentiam, secunda per participationem quidem, sed prorsus immobilem, tertia denique participatione fit mobilis, sicut &sphaera ignis essentia calet, supremus aër feruet inde participatione perpetua, inferior aër calet participatione mutabili. Esse uerò proprium in anima intellectum stabiliter operantem, non solum ratio hęc nobis ostendit, sed hinc insuper confirmatur, quod rationa. lis naturi, quasi potentia quaedam est quodammodo patiens, dum motu formatur, atque ex ocio prodit in actum, quem plerique intellectum passibilem, uel formabilem nominabunt. Oportet ergo hunc intellectum, uelut ex se imperfectum ab alio quodam perfectiore, qui semper in actu sit ex potentia in actum uicissitudine perpetua duci. Neque intellectum communem tantum opertet sic esse semper in actu, sed intellectum etiam animae proprium, ne naturae rationali desit efficax intelligentiae suae &intimum, sufficiensque principium, cum neque uegetali naturae desit negationis suae ratio seminalis, quae quidem intimum est, &efficax, &continuum generandi principium. Sicut ergo uniuersalis natura, id est, tota uniuersi, seminaria ratio praeest particulari naturae, id est, suae cuiusque uiuentis seminariae rationi, haec uerò perpetuo praesidet mobilique generationis officio, sic intellectus communis, &agens intellectui proprio rursus agenti, hic autem rationi, quasi iam patienti ut inter agens commune, patiensque proprium, rite proprium agens medium sortiatur.