# Opera omnia 1568.1-4

Ficino, Opera omnia, 1568.1 to 1568.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1568.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1568.1

Hinc itaque fit, ut animus ad summum quandoque in se reuocatus inueniat statim nondum inuenta, & saepe uaticinetur, & opera omnibus miranda perficiat: quippe cum subitò in mentem propriam reuertatur, quae diuina quadam uirtutem pollet, cui omnia patent. Sed de his in Theologia latissimè di sputamus. Ad hunc itaque intellectum, uelut ad tertium scilicet, intellectuale coelum super coelum imaginale, atque rationale Plotinus forsan diceret, Paulum ascendisse: & Moysen in hunc montem & eiusmodi angelum prophetis plurima nunciasse. Neque enim decere ad nos descendere numina: neque oportet animum diuina uisurum loca mutare: satis enim esse ad mentem, & diuina conuerti Sed haec ille uiderit. Confirmantur superiora. quòd in omni mente sapientia sit aeterna: & quomodo rationalis natura ad hanc ascendat. Nimus saepe uel intuendo, uel argumentando multa considerat, non solum esse sempiterna, sed qua etiam ratione sint sempiterna: ipsiusque (ut ita dicam) sempiternitatis propriam conEcipit rationem. Maioris uerò ad sempiternitatem momenti est ratio ipsa, quàm modus. Cum igitur tanta sit uirtus in animo, ut res sempiternas, ac sempiternitatem ipsam sempiterna cogitet ratione, multò magis ea est in animo uirtus, quae res sempiternas modo quodam sempiterno, id est, sempiterne semperque consideret. Sic igitur super imaginationis actum, qui est mobilis circa mobilia extat rationis actus, qui est circa immobilia mobilis: super hunc actus intelligentiae circa immobilia prorsus immobilis: ut sicut actus animae in melius proficit, sic perficiatur in optimum. Dic age: unde nam ratio nostra uim habeat, ut dum à singulis formis ad uniuersales seipsam recipit, ipsas interim formas ab hoc, uel illo loco, motu, tempore soluat? nisi insita quadam & praesidente sibi uirtute: cuius actus non à loco tantum, sed à motu etiam, atque tempore, sit solutus. Alioquin ipsa duntaxat ratio, dum mobiliter & temporaliter agit, nunquam formas posset actu suo à motu ac tempore soluere. Virtutem dixi insitam nam & si quis rationem obijciat, sub intellectu communi hoc efficere, congetur atta men confiteri, certum quendam actum non absque certa quadam uirtute posse praeberi: siquidem talis actio, talem sequitur facultatem: atque ideo uim quandam stabiliter operantem ab intellectu communi praefici rationi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
