Latin
1568.5 to 1568.8
Ficino, Opera omnia 1568.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
per quam &si mobiliter, ipsa tamen ad immobilia se conuertat, ipsam uerò uim stabilem nos intellectum proprium nominamus: cui necessarium est communissima, certissimaque scientiarum artiumque inesse principia, &ipsa quoque exemplaria rerum, ut ratio ibi possit dis cursiones argumentandi fundere: resque &opiniones ueras, bonasue ab oppositis ritè discernere: ac per uim intellectus illius omnia semper subitò contuentem, ipsa quoque nonnunquam aliquid subi to intueri. Cum dicimus intelligibilia inesse intellectui, sic accipe: ut intellectus sit ipsum intelligibi le. Sic enim haber ordo. Sensus quidem nec est, nec habet sensibile, sed uertit se foras ad illud. Cogitatio uerò &si non est cogitabile, habet tamen intrinsecus. Intellectus denique tanquam ratione pręstantior, non habet tantum intelligibile, sed existit. Vbi uerò ait, Sapientiam felicis animae sitam esse in essen tia quadam, imò potius in essentia, significat actum ipsum intelligendi existere ipsum esse, tum in proprio intellectu, qui est essentia quaedam, tum intellectu communi: qui est ipsa essentia. Addidit autem potius: quoniam actus intellectus proprij ab actu communis fit atque seruatur. Proinde sicut in lumine idem est esse lumen, atque lucere, quamuis non sit idem esse lumen, &resplendere, atque calere, sic in anima intellectuali, idem est intellectualem esse atque intelligere, licet non idem sit esse, &ratiocinari, atque imaginari. Sed memento, ex Plotini mente ponendam esse inter intellectum, imaginationemque geminam speciem rationis: Alteram quidem speculatiuam surgentem ad intellectum: Alteram uerò actiuam ad imaginationem potius declinantem. Alio quin cum non possit per ipsum intellectum duntaxat esse alter beatior altero, omnibus per ipsum similiter semper agentibus, non erit hic foelicior illo: nisi quia in hoc speculatiua ratio naturaliter intellectui pro xima, in mentem penitus est conuersa. Quod tamen de actiua similiter non licet dicere: quia &remotior est à mente, &in labore posita, &quodammodo seruit externis. Differre uerò rationes eiusmodi specie, patet, non solum quia speculatiua naturae opera propria, actiua hominum opera cogitat, sed etiam quia rarò admodum &fortè nunquam concurrit in eodem ingenio naturalis utrius.