Latin
1569.5 to 1569.8
Ficino, Opera omnia 1569.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sint igitur aduentitiae in imaginatione for mae formarum imagines naturalium per quas uelut res nouas animus, uelut admirabundus attendat animaduertatque quid in ratione agatur &mente Profectò sicut oculus facie continetur, sic ratio mente, atque sicut oculus nec uidet faciem, neque motum eius aduertit, nisi quando in speculum cerro modo nobis oppositum lineares faciei radij diriguntur, atque inde per similes ungulos reflectuntur ad oculum, &speculum ita ostentat imaginem, si quam modo habet imaginem: simili quodam pacto ratio uelut oculus, neque uidet mentem, neque agere illam animaduertit, quamuis semper agat, nisi actus eius agat non nihil in imaginationem aliunde diuersam, illud uerò conuersam. Quo quidem actu ab imaginatione in rationem resultet superioris actionis imago: Hic notabis primo quidem ubi Plotinus ait, nos non esse uegetalis facultatis actum, sed esse potius actum intelligentiae, id potissimum in beato esse uerum: uerum quoque in quolibet animo, quem intellectui coniunctionem quàm ani mali Plorinus existimat. Deinde ubi ait actum intelligendi tunc esse absque phantasia, de nulla inde in hac imago fit, atque resultat: non intelligentiam puram à phantasia, sed phantasiam quam ab intelligentia dependere: quamuis rationalis intelligentia. id est, cogitatio, ratioque mobilis a phantasia saepius excitetur, praesertim actiua ratio: quam solam phantasia semper egere Aristoteles ait: quemadmodum &Themistius, atque Simplicius prudenter interpretantur. Denique Plotinum scito annuere, dum quaedam Aristotelis uerba recenset, hanc illius de mente fuisse sententiam: ubi in tertio de anima scribit, intellectum intelligere semper, &intelligentiam eius esse substantiam, uereque immorra lem existere. Non enim adeò uera est in uirtutibus inferioribus immortalitas, nam &si quae perpetuę sunt, tamen uersantur in motu. Quod autem reminisci nos, id est, rationalem uim post obitum negat, Plotinus alibi diligenter examinabit. Denique memento, Auerroem &si non idem, tamen simile aliquid induxisse: ubi ait, intellectum nostrum intelligentiam duplicem in se habere: alteram aeternam, alteram temporalem: illam quidem per suum esse, hanc uerò per nostras imagines exercere: ac nos il lam nunquam animaduerte, quia nihil cum imaginatione nostra communicet, hanc autem agnoscere, quoniam illius formae cum imaginationis nostrae imaginibus congruant.