# Opera omnia 1569.9-10

Ficino, Opera omnia, 1569.9 to 1569.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1569.9

Cumque intellectum ponat in eadem substantia geminum scilicet formatorem, atque formabilem, ait, formabilem hunc intellectum, quid agat ille formator, non prius per nos agnoscere, quàm ipse per nos sit illo perfectè formatus. Tunc demum & simul cum illo in nobis fore felicem. Sed mittamus Auerroeminam & Plotinum ipsum hac in parte Porphyrius, & Proclus obmiserunt non probantes intellectum animae nostrae ita semper agere, ut Plotinus ait: & nos in superioribus non tàm approbantes, quàm interpretantes exposuimus. Satis uerò stabilitatis & excellentiae esse in mente nostra putandum est, si essentia & formae rerum insitae, scientiarumque principia maneant. Huc usque decem complentur libri capita: reliqua uerò sex eiusdem capita diligenter consideranti patebunt. In ijs quaestiones mouet & soluit: tacitis quoque respondet obiectionibus: & beatum confirmat non aliunde, quàm ex mente, Deoque pendere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
