Latin
157.5 to 157.8
Ficino, Opera omnia 157.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praete rea ad firmandam sanitatem &ueneficia deuitanda, imaginem ex argento fingebant hora Veneris, Luna angulos obtinente, ac Venerem feliciter intuente, dummodo dominus sextę domus Venerem aspiciat, aut louem trino quodam intuitu, uel opposito. Mercurius autem no sit infelix. Agebant haec hora diei Solis ultima, ita ut dominus herę decimam teneret coeli plagam. Petrus Aponensis inquit, medicum per imaginem infirmum curare posse. Modò in ea fabricanda obseruet, ut anguli ascendentis medij coeli occidentis sint fortunati, &ascendentis dominis, &eadem ratione secunda, sed sexta &dominus eius infelix. Ait etiam sanitatem fore firmiorem uitamque longiorem, quam ab initio fuerit instiruta, si natiuitate perspecta fiat imago, in qua haec fortunata ponatur, scilicet illius significator uitae. Item uitę datores, tum signa, tum domini, praesertim ascendens eiusque dominus. Item coeli medium, locus Solis, pars fortunae, dominus coniunctionis uel praeuentionis ante natiuitatem fa ctae. Mali quinetiam infortunati cadant. Concludit Astrologorum nullum dubitare, quin ad producendam uitam talia conferant. Prolixum foret dictu, quas per quaelibet signa facies antiqui, &quas Lunae stationes tanquam necessarias in exprimendis imaginibus obscruabant. Nam in statione Lunae à gradu Virginis decimoseptimo ad finem eius faciebant imagines contra morbos &odia, &ad iter felix. In statione à principio Capricorni ad gradum duodecimum, contra morbos &discordias atque captiuitatem. In statione à gra du duodecimo Capricorni ad gradum uigesimumquintum, aduersus languorem &carcerem. In statione à gradu quarto Piscium ad gradum eiusdem decimumseptimum ad curandos morbos, ad lucrum, societatem, ad augendas messes. Et in alijs similiter alias uana saepius curiositate machinabantur. Solas uerò recensui quae non tàm Magum, quam Medicum redolerent. Nam &medicinam eiusmodi uanam plurimum fore suspicor. Pro alijs autem magis legitimis medicinarum confectionibus eiusmodi mansiones Lunę ar bitror eligendas atque etiam in ariete gradum sextum, rursus decimumnonum, minuta XXVI. Item in Geminis granum decimum, minuta LI. In Canero gradum decimumnonum, minuta XXVI. In Libra gradum sextum, minuta XXXIIII. In Capricorno gradum decimumnonum, minuta XXVI. In Aquario gradum secundum, minuta XXVII. In eodem gradu decimumquintum, minuta vini. Praeterea sententiam Haly mente tenendam. Quodlibet signum quamdiu Sol est in eo, uiuum fieri caeteris dominari, effectum eius prae caeteris euenire, ut illic Lunam dirigas ad donum inde proprium pro medicinis suscipiendum.