# Opera omnia 1570.10-11

Ficino, Opera omnia, 1570.10 to 1570.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1570.10

Verum quàm diu ratio felicem uitam ducit, tamdiu & imaginatio: & si temporalium interdum simulachra felices tamen imagines adducit in medium. Denique (ut sum matim dicam) si ex uniuerso mundi circuitu, quem triginta sex millibus annorum compleri quidam putant: tercentum annis, diuerso tamen tempore, animus tanquam exul hic habitet, uicissim tribus saltem annorum millibus, patrias sedes colere putanueosque animos, & hic breuius adhuc, & illic longius habitare: qui uel ab initio praestantioribus, tum stellis accommodati, tum daemonibus fue rint commendati: uel ipsi efficatiori uirtute muniti caduca contempserint, aeterna coluerint. Neque animos duntaxat humanos, sed daemonicos etiam multos, tum aëros, tum aethereos mutare corpo ra, gradusque felicitatis existimant, sed illos usque ad crassum aërem tantum, nostros autem animos usque ad terrenum corpus descendere. & utrosque animos in altioribus regionibus uitam selicio. rem agere, & admodum longiorem. Sed de his alias. Quomodo rationalis natura formatur propria mente: & quomodo mens propria mente communi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
