Latin
1570.5 to 1570.9
Ficino, Opera omnia 1570.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò quantò maior est in sphaeris sublimioribus, quam inferio ribus uirtus &litudo: quantò &praestantior uirtus animę ibi, qui hic uiuentis, tantò diuturnio rem animas putant illie, quam hic uitam agere: ideoque tantò diutius felices esse, quam miseras. quod in Phaedone testatur Plato, ubi de longaeuis ait &Olympiodorus comprobat. Accedit ad haec: quòd quan to mens, quae ad sublimia tollit potentior est, quam imaginatio animalis, quae ad opposita uergit, tantò longior est uita rationalis animae per mentem iam ad sublimia eleuatae, quam uita eiusdem per imagl nationem ad inferiora deflexae. Praeterea mens ex identitate statuque solum constat: ideo semper in eodem stabiliter agit Imaginatio ex oppositis: Idcirco semper uarias fingit imagines. Rationalis uerè facultas ex cunctis componitur: nam in ea idem cum diuerso, status cum motu concurrit: quapropter &mobiliter &stabiliter operatur, &uaria uersat, &rursus recolit eadem. Quo uerò praestantior est na tura identitatis atque status, quam natura diuersitatis &motus, eò diutius animus in aeternitate uiuit, cum ad ipsam couersus fuerit, quàm in tempore, in tempus quandoque prolapsus. At quoniam in hac uita id minus impletur, necessario compensatur in altera. Profectò si purus intellectus nullo modo de clinat ad corpus, uita uerò omnino expers intelligentiae tota declinat, sequi putant, ut intellectualis anima, qua parte intellectualis est, nunquam inclinetur ad corpus, qua uerò parte non est naturalis intel ligentiae compos, flectatur ad corpora. Item si rationalis anima uerum est inter aeterna, &temporalia medium &indissolubile uintulum uniuersi, quod in Theologia saepe probamus: consequens esse uolunt, ut nunquam uel hinc, uel inde tota discedat, sed simul utraque tenens, ambo in se competenti proportione conciliet. Quamobrem per intellectum in aeternitate uigilat semper: per uim uiuificam quoquo modo semper agit in tempore: per imaginationem naturae uiuificae proximam, plurimum uersatur in tempore per rationem tanquam menti propinquam uiuit in aeternitate quam plurimum: per imaginationem alteram mox subditam rationi, pares inter utrunque uices alternat, &modo aeternorum, modo temporalium nobis imagines offert.