# Opera omnia 1571.1-4

Ficino, Opera omnia, 1571.1 to 1571.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1571.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1571.1

Cap. 11I. Tleri quoquam potest, ut ratio haec in uita prae caeteris se à materia, imaginationeque segregans infima, reuocansque ad mentem quodammodo illam alterius uitae degustet felicitarem, & profecto qua tenus ea potitur, utpote quae iam intellectu formata est, aeterno quodam pacto, id est, stabili, totoque simul actu sua hac felicitate perfruitur. Id autem fieri quandoque posse, atque debere, sic rem altius repeten do, probamus. Quod duo quaedam difficile conflentur in unum, in causa sunt, uel dimensiones utrinque solidae nimium, uel dimensiones etiam qualescunque, uel repugnantes insuper utrinque formae. Ferrum conflatur in ignem, & si tam soliditas ferri, quam frigiditas eius id impedire uidetur. atque ita conflatur, ut ferrum igne formatum iam agat ut ignis, potius quam ut ferrum, id est, caleat, luceatque, calefaciat, atque illuminet, facilius autem aër ignitur, ubi nec densitas molis, nec tanta diuersitas qualitatis amplius impedit, facilius idem aër sub sole fit lucidum, cum nulla in lumine dimensio coitum utriusque retardet, facilius etiam atque arctius corpus naturaliter praeparatum formatur ab anima, per eamque iam agit, ut uiuens, facillimè tandem anima formatur ex mente arctiusque coniungitur. Cum enim formae proprium sit formare, perficereque, & materiam sibi propriam deuincire: Nimirum quo praestantior forma est, eò facilius atque coniunctius subiectam sibi accommodatamque materiam format, atque deuincit. Anima igitur absolutius mente formatur, quam corpus anima, quantò uidelicet & forma perfectior mens est, quam anima, & subiectum perfectius anima est, quam Corpus. Cum igitur diuina mens ubique sit atque animae rationalis essentia perpetuo illine in fluxu fiat, atque seruetur, ideoque perpetuo essentiae ipsius instinctu conuertatur ad mentem, nihil prohibet animam ita pendentem, & ita conuersam semper inde formari Quoniam uerò formatio haec tum per essentialem animae instinctum, tum per essentialem men tis actum efficitur, merito essentialis undique formatio est, adeo ut quemadmodum in mente idem est essentia, quod intellectus, idem rursus esse, quod intelligere, sic in anima idem fiat intellectus, quod eius essentia, idem quoque intelligere fiat, quod & esse: praesertim quoniam intellectus ipse diuinus ipso prorsus intelligentiae actu format animam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
