Latin
1571.5 to 1571.8
Ficino, Opera omnia 1571.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Formari autem actu intelligendi nihil aliud est, quam intelligere, sicut &actu uidendi formari iam est uidere, uel saltem sicut in aëre simul est omnino fieri lucidum, atque lucere, &in corpore sub anima simul est uiuum fieri, atque uiuere, sic in anima essentiali ratione intellectualem fieri simul est atque intelligere. Nihil enim aliud est, animam intellectu perfectè formari, quam sub intellectus forma esse, sub intellectus actu agere. In ipso uerò intellectu forma ipsius idem est, &actus. Anima igitur cum primum sub forma intellectus existit, etiam subintellectus actu iam agit, ac prorsus intelligit: Hinc illud lamblici ex mente Aegyptiorum dictum: Animae intellectualis esse, est intelligere Deum atque diuina. Sicut enim temporario quodam actu percipimus temporalia, sic aeterna uereque existentia. aeterno similiter essentialique actu assiduè contemplamur. Haec ille. Sed de intellectu iam atque nimium. Natura rationalis &potest, &debet formari quandoque mente: &tunc actu unico poßidet omnia. Cap. IIII. Acultate quoque rationalem posse fermè similiter intellectu, quandoque formari eaedem nobis indicant rationes, praesertim cum in eadem, qua &intellectus essentia sit, debere uerò ostendimus alibi, ne naturalis appetitio sit inanis, &cum in omni natura rationali sit sempiternus ad intelli gentiam appetitus, omnem Platonici uolunt, quandoque ad felicem intelligentiam peruenire, ac si inde discesserit, iterum posse reuerti: eoque seculo quamdiu agit, ut mens, uiuitque beata, aeternam men tis intelligentiam imitari, ut simul actu cuncta conspiciat, siue id in hac uita degustet siue potius uescatur in altera. Intellectum quidem ipsum ita simul uniuersum rerum ambitum contueri, sicut oculus sphaerulam quandam conspicit simul totam, rationem uerò nondum conuersam ad intellectum, ita res partem, deinceps atque partem aggredi. Sicut coeci hominis tactus in digito eandem sphaeram paulatim attrectando, iudicat esse sphaeram, quam oculus subito iudicauit. Rationem denique iam conuersam, ira cuncta una cum mente complecti omnino putamus, sicut hominis uidentis manus ab oculo recta, sphaerulam toto pugno complectens, subito sphaeram esse perpendit. Iam uerò animus sic affectus tantum momento cognoscit, &possidet, quantum longo tempore alter.