# Opera omnia 1572.1-4

Ficino, Opera omnia, 1572.1 to 1572.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1572.1

Imò propter ipsam felicitatem, neque uicissim ipsum namque bonum ad qualitatem potius, quàm ad quantita tem pertinere uidetur. Iam uerò animus quantitatem propter bonum expetit: ac si cum bono con iuncta sit, quò maior quantitas est, eò magis appetit, si cum malo, quò maior, eò minus eligit. Cur nam igitur annuam cùm felicitate uitam potius, quàm diurnam eligendam nobis existimamus: Certè non propter temporalem ipsam successionem, quae longior fit in anno: nam nec in diurna quidem felicitate propter similem successionem malumus diem integrum, quàm horam esse felices. Ipsum namque praesens in felicitate penitus exoptamus. Hoc enim est duntaxat, & nos esse quaerimus, dum quaerimus esse felices, optamus quidem in primis, idem hoc praesens figi prorsusque mane re, quod quidem aeternitatis est proprium, cuius fruitione beati sumus: quo & per intellectum assiduè fruimur, & quandoque per rationem intellectu formatam. Quòd si diffidamus ipsum praesens no bis idem firmiter posse consistere, secundo iam gradu eligimus pręsens aliud momentum, iterumque aliud, aliudque succedere: semper ad ipsum praesens potius, quàm ad successionem, affectum, & intui tum dirigentes. Siquidem ipsa successione semper priuationis & mali aliquid est admixtum. Quod quidem nobis ostendit, nos quandiu in hoc motu uiuimus, reuera beatos esse non posse: quamuis quatenus propè ad aeternitatem accedimus, eatenus beatitudinis aliquid degustemus. Hoc Plotinus decem huius libri quaestionibus agit. Quaestio Prima. Trum felicitas tempore augeatur? Concludit, felicitatem in quadam affectione siue dispositione uitae consistere: per quam aliquis re ipsa bene se habeat hanc uerò esse praesentem, cui praeteriti recordatio nihil addit. Quaestio Secunda. Vm omnis homo semper uiuere appetat: Vtrum perseuerantiam hanc perpetuam assequi sit beatitudo praecipua? Concludit, felicitatem hac successione perpetua non augeri, alioquin non uirtus, sed tempus merietur felicitatem. Neque unquam felicitas, uel apud deos erit absoluta, quia semper sic augebitur. Confirmatur idem: quoniam appetitus naturalis optat propriè quod & consequi potest: solum uerò quod praesens sit assequitur, quandocunque assequatur, ergo non appetit, quod non est, quod duntaxat. Praesens uerò solum existit: sed praeteritum non est amplius: futurum nondum est.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
