Latin
1574.1 to 1574.4
Ficino, Opera omnia 1574.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum neque ultra progredi ualeant, neque in ea insuper uelut pro xima nihilo, ipsam uerae essentiae uitaeque retinere naturam, ex formis in imagines iam euadunt. Imagines, inquam, uerisimiles uerarum diuinarumque formarum. Quae quidem sub genitali animae ipsius natura in materiam prorsus agente, resultant ab ipsa materia patiente, &tanquam a speculo per modum radij repercussae, &tanquam à fornice reflexae per modum uocis, &tanquam à planiori aliquo pariete per modum uerbi redditae, uelut Echo. Huic autem infimo gradui formalis effluxus Luna fauere uidetur generationis ultimę domina rationibus autem seminarijs in natura uigentibus fouentibusque mare riam. Venus: eisdem uerò in imaginatione inferiori properantibus ad motum, Mars: eisdem rursum insuperiori imaginatione regnantibus Sol: sed in ratione uigentibus Mercurius: at in mente animę dominantibus, lupiter: in mente denique diuina quiescentibus, Saturnus. In quo quidem septimo gradu, tanquam Saturni die mundi opifex conquiescit, id est, ipsa idea sibi penitus intima. Non enim hanc ad alia quae inde fiunt, sed alia ad hanc refert uelut exemplar Ipsa pulchritudo formalis est ipsa mens: cuius illecebris admiscetur admiratio, uis, diffusio, uoluptas. Xemplar hoc quoniam omniformis formarum omnium ratio est, ideo forma, speciesque, prima E& uniuersa censetur. Et idcirco prima est pulchritudo formalis: unde pulchritudinem ubique tum formam, tum speciem appellare solemus, pulchrosque formosos: cuius oppositum deformitatem dicimus &deforme. Ex quo patet materiam natura sua prorsus informem, meritò deformitatem ipsam esse censendam. Sed de hac alias. Ipsa uerò pulchritudo formalis oritur quidem cum essentia prima: adolescit autem dum essentia prodit in uitam: adulta denique iudicatur, ubi uita completur in mentem, nam per ipsum mentis actum essentialis uitę perfectè formatur, ac forma omniformis euadit. Quanobrem in ipso rerum ordine ibi plurimum pulchritudinis est, ubi plurimum est &mentis: siue natu ra quaedam mentis adsit, siue artificium eius proprium, siue uestigium, aut inditium. Atque id omne illic uehementius mouet, ubi uiuacius nobis occurrit. Vera. n.