# Opera omnia 1574.5-8

Ficino, Opera omnia, 1574.5 to 1574.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1574.5

pulchritudinis ipsius forma est ipsa uita per actum mentis penitus absoluta. Proprium uerò pulchritudinis est allicere simul & rapere. Vnde graecè Calon, quasi prouocans appellatur. Et quoniam pulchritudo intellectuale munus existit, ideo solos allicit cognoscentes: cognoscentes, inquam, siue intellectuali aliqua ratione, siue uisu, siue au ditu ministris plurimum rationis. Miscetur autem illecebris pulchritudinis admiratio, & uis quędam acrior, desiderantemque diffundens. Tu ergo memento, quòd in theologia probamus, omnia quidem appetere bonum: non omnia pulchrum, sed eos duntaxat, qui iudicium quoddam pulchritudinis habent: atque hos quidem semper appetere bonum, non tamen semper pulchritudinem affectare. Cum igitur appetitus tractusque ad bonum communissimus, perpetuusque sit, consequens est ipsum bonum esse communissimum omnium principium, atque potentissimum: pulchritudinisque ipsius formam esse bono quàm proximam. Et quoniam à pulchritudine & ad pulchritudinem prouocatio, quasi nouum quiddam est: quippe cum & quibusdam tantum, & quandoque & post naturam, co gnitionemque contingat, merito admiratio quaedam pulchritudinis illecebris admiscetur. Item & uiolentia (ut ita dixerim) aliqua: quamuis enim appetitus boni, qui communis est atque perpetuus naturae sit intimus, trahatque ab intimis, tamen appetito pulchri, quasi ab extrinseco rapit, cognitionem necessario sequens. Ideoque cum minus sit naturalis, nonnihil uiolentum habere uidetur, denique quodammodo diffundit amantem. Nam cum semel hunc sibimet surripuerit, non statim restituit re dintegratque in unum, cum trahat extrinsecus, & cum per cognitionis modum, qui in discretione uer satur, rapiat, ideoque diffundat. Denique amatorius affectus, siue lenior sit, siue acrior, semper cum uolu ptate moueti quemadmodum non solum in dulei sapore, grauique sono, sed etiam in sapore quodam acri uocibusque acutis est oblectatio quaedam. Voluptate animum affici compertum habemus, quando re quadam sibi congrua tangitur, duciturque ad bonum. Pulchritudo uerò ubicunque nobis occur rat, accedit ut congruens, & idcirco placet atque probatur, quoniam ideae pulchritudinis nobis inge nitae respondet: & undique conuenit. Rursus animum suapte natura semper ducit ad bonum, nam & participatio pulchritudinis apud nos ad intellectualem eiusdem aduocat formam, perque ipsam ad ipsum denique bonum: sicut & splendor ad lumen perducit ad lucem. Verùm satis sit hactenus pulcherrimum Plotini de pulchritudine librum liberioribus (ut ita dixerimipedibus percurrisse.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
