Latin
Cap. 11I
Ficino, Opera omnia 1575
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter &uocis materia fermè eadem, mutata proportione, ex pulchra fit turpis. Veruntamer quamuis pulchritudo magis ad ea, quae spectantur, quàm quae audiuntur: rursumque magis ad illa, quę cogitantur attineat, inuestigandum tamen, utrum aliquid his omnibus sit commune, quidue id ipsum sit, quo haec omnia pulchra uocantur. Sed primum id in corporibus, quae uidentur indagatur, quasi manifestius ita futurum. Principio communem de his opinionem confutat, dicentem corpo ris pulchritudinem esse proportionem quandam partium, inter se ad totum unà cum coloris concinnitate. Idque quatuor confutat argumentis. Primo quidem si pulchritudo ipsa proportio siue conmensuratio quaedam est, certe res solum composita est nulla ergo res simplex, quamuis gratiosissima sit, pulchra dicetur. Secundo rursus si compositum duntaxat pulchrum est, nulla partium, praesertim simplicium, erit pulchra: imò uerò nulla partium, quippe cum in proportione duntaxat ad aliud commensurata pulchritudo ponatur. Ex quo sequetur, ut ex rebus non pulchris pulchrum efficiatur: compertum tamen habemus ex rebus omni carentibus gratia nihil unquam confici gratiosum. Tertio facies eadem, saepe eadem figurae proportione manente, modò pulchra nobis occurrit, modo non pulchra, quasi aliud quidem commensuratio sit, aliud pulchritudo. Quarto necessarium est pul chritudinem in corporibus, pulchritudinem nobis referre superiorum. Oportet ergo pro uiribus hanc illi prorsus accommodare: ita tamen ut excellentiori admodum ratione illis insit, quàm in corporibus. Quo autem pacto commensuratio quaedam ibi sit, scilicet in animo uelut intellectu facile assignari non potest. Et in animo quicquid quomodo mores &scientiae sint commensurationes quae dam siue proportiones, si Plotinum sequimur, intelligere non ualemus. Non enim coaceruari uult in animo ex figuris actibusque complurimis habitus unquam aliquos, qui uel morum uel scientiarum habitus appellentur, sed mortalem quidem uirtutis actus simplicem elucere, cum primum contingentium uitiorum nubes excutiuntur, formam quoque scientiae simplicem expulsis tandem falsis opinionibus rutilare. Animam quoque quodammodo esse omnia: atque tunc potissimum rem ipsam scire. quando argumentationibus excitata iam actu res ipsa fit, quae erat &prius: sed potentia quadam uique foecunda. Sed de his oportunius alibi disputabitur. Pulchritudo in corporibus est absoluta perfectio gratiaque formae praecipuè, quae &materiae, formisque in ea alijs dominatur, &expeditam artis rationisque diuinae uictoriam super materiam refert, &ipsam perspicuè repraesentat