Latin
1576.1 to 1576.4
Ficino, Opera omnia 1576.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. tuta. Vis nam pulcher homo? aut leo pulcher? aut pulcher equus? Certè praecipuè ita formatus, ita natus est, ut &diuina mens instituit per ipsius ideam, &natura inde uniuersalis seminaria uirtute concepit. Iam uerò illius ideae formulam anima nostra in mente habet ingenitam: habet &in natura propria seminalem similiter rationem, igitur naturali quodam iudicio de homine, uel leone, uel equo, caeterisque iudicare solet, hunc quidem pulchrum non esse, illum uerò pulchrum, quia uidelicet hic prorsus à formula &ratione dissentit, ille uerò consentit: atque inter pulchros, hunc illo pulchriorem esse: quia hic cum formula rationeque magis, quàm ille consentit. Et profectò cum naturale subitumque de his iudicium nequeant commodius expediri, quam per formulas, rationesque nobis innatas, probabile est diuinam prouidentiam omnia, quam optimè disponentem eiusmodi nobis ab initio, quasi characteres impressisse. Dum uerò de pulchritudine iudicamus, id prae caeteris pulcher rimum approbamus, quod animatum est, atque rationale, atque ita formatum, ut &per animum satis faciat formulae pulchritudinis, quam habemus in mente: &per corpus rationi pulchritudinis seminali respondeat, quàm in natura, secundaque anima possidemus. Forma uerò in corpore formoso ita suae similis est ideae, sicut &figura aedificij in materia similis exemplari in architecti mente, &ratio in uoce orationi, quae est in animo similis, itaque si homini materiam quidem detraxeris, formam uerò reliqueris, haec ipsa quae tibi reliqua est forma, illa ipsa est idea, ad quam est homo formatus. Sicut si uel aedificio materiam suam sustuleris, interim figura relicta uel si orationi aërem fractum dempseris, significatione seruata: certè &ibi figura restans nihil aliud est, quàm exemplar ipsum in architecto consistens: &hic conseruata significatio nihil aliud, quàm loquentis ipsius excogitatio. Vnde qui significationem eiusmodi colligit, mentem loquentis habere dicitur, atque commentari. Itaque &nos debemus in rebus pulchris materiam quidem post habere, formas uerò seligentes &ordinem, ideas in his rerum auspicari, &artem, mentemque commentari diuinam. Existimat autem pulchritudinem corporis ex formis compositi in eo consistere, ut &singulae in eo formae informitatem materiae superent, &forma communis omnino formulas singulas antecellat: corporis uerò simplicis pulchritudinem in quo unica substantialis forma est actu, ut auri, uel argenti, similiumque in maxima luminis proportione sitam esse Lumen profecto esse uult ignis, id est, coeli formam, quae sit imago quaedam uitae coeli, adeo, ut quod in coelesti uita intellectuale inest. si in coelesti corpore luminosum. Item lumen sub luno esse formae, id est, luminis coelestis, actum &cut ita loquanimaginem. Vnde patet, quanta sit coeli uirtus, cum formae ipsius imago res omnes apud nos efficiat &conseruet.