Latin
1577.5 to 1577.8
Ficino, Opera omnia 1577.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Forma enim prima uniformis esse debet atque omniformis &reliquarum origo formarum. Sicut materia prima est prorsus informis, receptaculumque formarum. Talis autem solum intellectus primus esse potest: qui etiam est ens ipsum primum. Si enim ubique fit esse per formam certè ens primum cum prima forma conspirat. Praeterea sicut in materia naturale malum cum naturali deformitate concurrit, sic in primo ente, in prima mente natiuum bonum, id est, boni forma cum natiua formositate congreditur. At super ens &mentem ipsum bonum, si quando ipsa pulchritudo dicitur, tanquam fons pulchritudinis intelligitur: ex quo intellectus tanquam prima forma pulchritudinis effluit. Sed ab intellectu anima uelut prima pulchritudinis participatio nascitur: caetera uerò sub anima secundam pulchritudinis participationem, tertiamque deinceps ab anima nansciscuntur. Denique animam ipsam esse natura pulchram, atque diuinam inde conijcimus, quod in corporibus ibi praecipuè pulchritudo refulget, ubi seminaria uirtus animae, siue in uniuersa natura, siue in natura quali bet sigillatim subiectum sortitur obediens. Quomodo Dis à daemonibus distinguantur. Quomodo corpora deorum &daemonum uideantur. Item sex differentias esse inter aspectum deorum, &spectacula daemonum. Conclude, si optas diuinam pulchritudinem contemplari, esto pulcher atque diuinus. F Cap. VII. Aeterum nihil opus est prolixius Plotini mentem interpretari: quoniam quàm diuinè loquiturloquitur autem diuinissimè: tam etiam perspicuè loquitur: Contendens ubique animum non tam ad pulchritudinem intuendam perducere, quàm possidentem. Quòd autem de dec rum daemonumque aspectu breuiter innuit, sic intellige: Deos significat sublunares, daemonesque simi liter, &qui corpora inuisibilia naturaliter habeant, sintque benefici: &nonnunquam suo quodam erga nos beneficio se nostris oculis patefaciant: Deos hic à daemonibus ita distingue: In ipso quidem deo rum Deo prouidentia est uniuersalis omnino: nam &omnibus, &omnia prouidet, atquę largitur. Vniuersalis etiam quodammodo in mente diuina &anima mundi. In dijs uerò sequentibus siue inuisibiles sint, seu uisibiles, prouidentia quodammodo etiam uniuersalis est, sed conditione quadam particulari. Aut enim rebus omnibus munera dant, sed munere quaedam, aut dant quidem omnia, sed quibusdam. In daemonibus autem prouidentia &particularis est. &conditione rursum particulari. Nam &certa quaedam munera tantum, &cerris quibusdam rerum generibus, regionibusque distribuunt. Neque sicut dij sunt ab omni passione, uel sollicitudine, uel affectu penitus segregati: nam ad haec ipsa quae curant, quodammodo declinare uidentur. Adde praeterea.