Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1578
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de uisu ex mente Plotini alibi dispu tabimus. Potes &tu aliter eos cernere non extimo quidem uisu, sed intimo quodam atque coelesti. si quando ad hunc ipsum undique te collegeris. Quae uerò differentiae sint inter deorum daemonumque formas, siue aethereae sint utraeque, siue igneae sint, uel aëreae: lamblichus ex mente Aegyptiorum sic breuiter aperit. Species quidem Dei cuius libet simplex figura modoque nobis offertur: Daemonis uerò multiplex Dei rursus species mutabilis: Daemonis autem circa uarietatem mutabilis. Item Dei forma ueneram da simulatque propitia, prorsusque benigna: Daemonis non reuerenda solum, sed uerenda. Pręterea di uinum spectaculum mundum subito totum implere uidetur, dęmonum certo loco se monstrat. Rur sus diuina (ut ita dixerim) coruscatio ictu etiam intelligentiae uelocior est, agitque celerius, Daemonica uelox quidem, sed mentis uelocitatem non satis exuperat. Denique quanta, uel qualis, uel cuius. modi forma, pulchritudoque daemonis tibi occurrerit, quodammodo exprimere potes, Dei uero nequaquam. Quam uerò ueneranda, quam gratiosa sit utraque, Plotinus ipse, quamuis non explicet, tamen quandoque etiam ipso sensu percepit, quod quidem Porphyrius, qui fortè interfuit, in Plotini uita testatur. Librum denique totum ita conclude, Sicut oculus ut solem uideat, deber esse, fierique solaris, sic tu ut ipsam suspicias pulchritudinem, quae diuinus ipse intellectus existit, dimitte materiam dimitte sensum, dimitte rursus &rationem: intellectualis esto, atque intellectus primo tuus, deinde diuinus Tunc demum sicut oculus aquilinus in coelum uolando sublatus, splendorem solarem atque coelestem penes solis lucem intimam circunfusum uelut unam cum ipsa luce simul pulchritudinem contuebitur; sic &ipse per intellectum tuum ad diuinum intellectum iam progressus mira prorsus idea rum serie corulcantem, atque ex paterna boni ipsius luce manantem primo quidem aspectu intellectualem splendorem paternae luci continuum, uelut unum idemque conspicies. Mox uerò lucem quidem animaduertens esse penitus uniformem, splendorem uero quodammodo multiformem, item lucem quidem effundere, splendorem uerò effundi: profectò discernes (ut Platonicè loquar ipsam mentem, formam ipsam pulchritudinis esse, ipsum uerò bonum, mentisque patrem esse pulchritudinis genitorem. Sic &in patre filium admiraberis, &patrem amabis in filio, mutuoque utriusque amore gaudebis.