# Opera omnia 1578.1-4

Ficino, Opera omnia, 1578.1 to 1578.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1578.1

IN LIBRVM DE BONO PRIMO, ET ALIIS BONIS COMMENT. SVMMA. Ipsum bonum est super essentiam, uitam, intellectum. N uniuerso rerum ordine nulla essentia in se ipsa quiescit, sed omnis naturaliter atque semper tota uirtute sua nititur ad agendum, idque naturale, propriumque munus essentiae omnes non aliunde quam à prima essentia fortiuntur: quoniam uidelicet ipsa fermè simili quodam nixu prodit in actionem. Prodit autem essentia quaelibet atque ipsa essentia in actionem, ut melius inde se habcat. Neque haec igitur quaelibet, neque illa est ipsum bonum, cum & non quiescant in seipsis, & in melius agendo proficiant. Melius enim se habet essentia, si agat, quàm si non egerit Neque rursus ipsa eius actio est ipsum bonum, summusque essentiae finis: nam ab essentiae uirtute dependet: essentia ue rò actioque simul pendet ex bono, cum ideo semper agat, ut melius agendo se habebat melius, quàm ad bonum semper agen do: nam & bene se habebat primum, cum & ipsa & eius actio procedit à bono: & rursus bene, meliusque cum ad ipsum bonum se toto nixu conuertit. Iam uerò ex eo quòd essentia eiusque actus, id est, uita, & intellectus ipso bono tanquam fine perficiuntur, coniectare possumus ab ipso bono tanquam principio effici. Vnde enim efficitur unumquodque, inde rursus ibidemque perficitur. Testatur hoc & humana natura, non enim esse atque uiuere per se ac simpliciter homines appetunt, sed ut bene sint, beneque uiuant: quasi haec ipsius boni duntaxat gratia concupiscant: ipsumque boni munus tum essendi, tum uiuendi muneri naturali quodam iudicio praeferant. Sicut enim esse uiuereque nonnunquam respuunt, non quidem simpliciter, sed mali ipsius gratia, id est, ne sint, uiuantque peßimè, sic eadem rursus adsciscunt gratia boni, id est, ut bene sint, uiuantque quam optime. Intima igitur essentiae actio, siue uita, siue motio, siue cognitio nuncupetur, non per se quidem bo num est: nam si forsan uel ex malo pendeat, uel etiam casu quodam, uel errore labatur ad malum, est proculdubio malum: per superius igitur aliquid existit, fitque bonum quantum scilicet & à bono naturaliter procedendo habet aliquid ipsi bo no simile, & ad bonum idem ritè se conuertendo, simile quiddam rursus efficitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
