# Opera omnia 1579.10

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM DE BONO PRIMO, ET ALIIS BONIS COMMENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.10

Quamobrem in capitis huius calce ipsum bo num centro ac soli, caetera uero circumferentiae, lineisque, item lumini radiisque comparat: quoniam illud quidem simplex, stabileque permanens cuncta producit: reliqua uerò multiplicia, & quodammo do mobilia per naturam appetitum circa ipsum continuè reuoluuntur. Sed de hac comparatione, deque ipso lumine alibi diligentius. Quae sunt infra animam, non habent ueram unitatem, essentiam, speciem: ideoque nec bonitatem ueram: Anima uerò & superiora habent illa tria uera, & hanc ueram.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
