# Opera omnia 1579.6-9

Ficino, Opera omnia, 1579.6 to 1579.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579.6

Nullum rursus donum melius, quam quod ab ipso bono praebetur. Vnde patet idem esse principium omnium atque bonum, patet idem esse finem. Omnia.n. quam optimè afficiuntur in principio suo: omnia rursus quam optimè in fine exoptato se habent: de nique cum singula unde processerunt, illuc & appetendo pro uiribus conuertantur: omnia uerò sic conuertantur ad bonum uelut ad finem, paret, à bono omnia tanquam à principio processisse. Caetera quidem actione quadam bona censentur: actione inquam duplici, tum fiunt ab ipso bono quę quidem nihil aliud est, quàm illine quidem ipsum bonum, hinc uerò ipsa rerum inde factarum essen tia, actusque uitalis, tum etiam qua feruntur ad bonum. Haec autem est appetitio, inclinatio, motio, generatio. Ipsum uerò principium omnium atque finis non actione prorsus ulla bonum est. sed ipsa eius prima, simplicique natura. Sicut & prima lux siue caliditas, non alio quam se ipsa lucens atque calens. Non actione, inquam, ulla: quia neque extrinseca, non enim uersatur circa aliud, uel acquirit aliquid aliunde. Non rursus intrinseca: quia nullo uel essentiali, uel uitali, uel intellectuali actu bonum est. Primo quidem, quoniam si super essentiam est, quod & probauimus, multò magis super & ante omnes eiusmodi actus est, qui sequuntur essentiam. Secundo quoniam alia est ipsa boni ratio, alia ue rò essentiae. Haec enim propter aliud, id est, propter bonum expetitur: ipsum uerò bonum duntaxat propter seipsum. Rursus alia boni ratio, alia uitae, atque intellectus: nam ipsum bonum necessitate, propria simpliciter exoptatur: uita uerò & intellectio ea duntaxat conditione eligenda censetur, si hona felixque sit. si bene uiuas, si bona intelligas, si ipsum intelligere sit tibi bonum: alioquin aliquando respuentur: Ipsa uerò boni natura respui nequit ab ullo. Praeterea boni ratio, munusque per omnia propagantur. Ratio autem uitae, intelligentiaeque natura per omnia protendi non possunt. Cum igitur natura boni tum alia, tum prior, superiorque sit, quàm natura essentiae, uitae, intelligentiae, certè nul lo prorsus horum actu, sed seipsa duntaxat est bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
