# Opera omnia 1579

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1579
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1579

Cap. II. IN secundo capite traditur, alia ad ipsum bonum, aliter atque aliter appetendo conuerti. Quae sunt infra Tanimam, uitam ab anima cupiunt: ac si qua ui difiungantur a uita, uix quidem & cum dolore aliquo seiunguntur: & utcunque possunt coniungi iterum annituntur. Quod quidem in partibus plantarum, animaliumque manifestius perspicere licet. Haec sanè dum uitam ab anima omni studio capiunt. interea proficiscuntur ad bonum: nam in melius proficiunt, dum animę, quae ipsi bono propin quior est, propinquant.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
