Latin
158.13 to 158.15
Ficino, Opera omnia 158.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
Vitam intellectualem agat à corpore separatam, separari statim separatas formas attingent, Socraticamque mox sententiam re ipsa pro babunt super formas quae in subiectis formatis iacent, quoniam imperfectae sunt, esse formas in seipsis, atque perfectas, unde informia subiecta formentur, atque unicam ad incorporea non attingenda solum, sed etiam possidenda, uiam esse, seipsum uideli cet incorporeum reddere, hoc est, mentem à motu, sensu, affectu, imaginatione corporali pro uiribus seuocare. Sic enim experientia ipsa constabit, primo quidem qualis sit purus animus, id est, ratio secum ipsa uiuens, seque circa ipsum ueritatis lumen auidem uersans. Secundò, qualis angelus, id est, intellectus purus, infuso iam ueritatis lumine gaudens. Tertio, quando animus ipse tanquam angelus pleno ueritatis gaudebit lumine, Deum esse persentiet tum ueritatem ipsam seipsa lucentem, atque gaudentem, tum ipsam lucem ueritate gaudentem propria, tum ipsum gaudium ueritate propria lucens. Esse uerò ple beiorum errorem à corporea consuetudine natum, nosseincipiemus alíquantum, si saltem contrariam illius educationem aliquam cogitemus, qualem in sexto naturalium excogitat Auicenna. Creetur à Deo homo aliquis subitò (inquit Auicenna) in aetate perfecta constitutus, sed ita dispositus, ut nihil per aliquem quinque sensuum apprehendat. Sic affecti hominis mens aliquid cogitabit, cum sit in aetate adulta, in qua corporis fabrica intelligentiam non perturbat, neque sit ad opera sensuum occupatus, quae mentis operationem impediunt. Ac etiam adsit aliquid quod possit intelligi: Adest enim ipsa animae substantia menti. Mens igitur à nullo turbata praesentem sibi animae substantiam cogitabit. At qualem cogitabit? Num coloratam, longam, aut amplam? Minimè, coecus enim similia non apprehendit. Num sonantem, uel bene olentem, atque similia? Neque ista quidem. Nondum enim talia quaedam per sensus accepit, ut possit talem naturam animae assignare. Igitur nihil poterit corporale anima illa libi tribuere.