# Opera omnia 158.16-17

Ficino, Opera omnia, 158.16 to 158.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/158.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/158.16

Quid tandem de seipsa asseruabit? Profectò id saltem, quod sibi primo offeretur intuitu. Est autem hoc insius essentia, quapropter affirmabit esse seipsam, neque tamen corporale quicquam in seipsa perspiciet. Itaque affirmabit esse se prorsus incorporalem. Neque fingere quidem poterit esse se corpus, sicut plebis animae nunc aliter creatae, atque educatae nequeunt seipsas incorpotales considerare. Quod si quis dixerit animam illam nihil de seip aaffirmare horum corporum, quae per quinque sensus accipimus, sed aliud quoddam corpus diuersae naturae, uanum hoc nimium. Nam si ne nunc quidem, cum tot uaria corpora perceperimus, possumus noui aliquid machinari, quod non uel in his insit, uel ex his saltem aut componatur, aut eliciatur, quomodo in eo statu horum corporum ignarus posset animus noui corporis naturam effingere? Ac etiam si possibile esset eam aliquod sui corporis membrum excogitare, illud nullo modo putaret ad propriam substantiam pertinerei nere. Affirmabit igitur animus ille de seipso esse, tamen corporeum aliquid non affirmabit. Diuersa uerò inter se sunt duo haec, id quod affirmatur, & id quod minimè affirmatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
