# Opera omnia 1580.1-4

Ficino, Opera omnia, 1580.1 to 1580.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1580.1

At anima per intellectum pergit ad ipsum bonum: nam per id quod in ipsa summum est, ritè surgite ad uniuersi summum & animae rursus inferiores per sensum quidem aliae, per imaginationem aliae: nostrae tandem per rationem bonum sibi prospiciunt. Sensus uero intelligentiae uestigium est. Imaginatio rursus intelligentię imago confusa. Ratio tandem eiusdem est ima go distincta Proinde omnibus boni aliquid est insertum: nec iniuria, cum bonum ipsum omnium sit principium. Tria uerò potissimum in rebus boni ipsius dona conspiciuntur. Primum quidem est unitas: secundum uerò essentia: tertium denique species. Sed quare unitas primum? Quoniam ipsum bonum, ipsumque unum est penitus idem. Nihil enim unitate simplicius cogitari potest: nihil rursus & ipsa bonitate simplicius. Cum nihil sit ipsa prius, quae sola omnium est principium. Mitto quòd sicut dispersione in multitudinem omnia pereunt, sic unione seruantur, & seruata inde perficiuntur. Cum igitur omnia unitate seruentur. & proficiscantur in melius, idque ipsum sola bonitate fieri possit, consequens est, idem esse unitatem primam, atque bonitatem. Sequitur bonum boni secundum, id est, essentia: quae necessario est post unum. ipsum namque unum nullam in se multitudinem, com positionemque admittit: essentia uerò & ens admittunt. Nam & si natura prohibet aliquid simul, & ipsam unitatem existere, & multitudinem se habere, nihil tamen prohibet ens aliquid essentiamque censeri: quamuis componatur ex pluribus. Cum igitur ipsum unum sit ente, essentiaque simplicius, necessario est & prius atque superius. Et meritò quidem unitas ponitur primum summi principij munus, essentia uerò secundum. Latior enim est in rebus unitas quàm essentia. Esse namque non re uera materiae priuationique conuenit. Quae enim forma carent, in qua esse consistit, esse meritò carent. potest tamen & una materia dici, licet informis Dici potest & una priuatio coecitas, sicut & uisus est habitus unus. Potest & materia dici quodammodo bonum, quatenus & ipsa bonum apperit. & processit à bono. Neque quiequam prohibet eam quodammodo iudicari bonum. licet haec apud Plotinum sit ipsum malum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
