Latin
1580.5 to 1580.8
Ficino, Opera omnia 1580.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &si bonum ipsum in se nihil admittit mali, tamen ipsum malum (si modo malo fas est, ipsum dicere, cogitur sub immenso boni ipsius imperio concu piscere bonum, cognominarique bonum. Tertium boni munus species est. Haec enim est quaedam determinatio, siue distinctio, siue actus essentiae. Tu uerò hic dum audis unius bonique donum latius propagari, quàm entis &essentiae munus, conclude, ipsum unum atque bonum ente su perius esse: caeterum, qualis est in rebus unitas, essentia, species, talis &participatio boni. Profectò in mente prima in mentibus alijs, in animabus praeditis ratione, uera est participatio boni: quia uera unitas essentia, species. Vnitas enim in eis &si multitudinem quandam habet admixtam, uerum ibi tamen conficit unum, quia superat multitudinem, unumque inde indissolubile reddit. Est igitur ibidem &essentia uera. cum aliquando non esse non possit. Vera quoque species cum forma ibi nequeat in aliquid informè resolui. In rebus autem inferioribus anima &unitas saepe à multitudine su peratur, ideoque plurimum dissolui possunt: &si in essentia priuatio quaedam inest, &lapsus aliquis ad non esse: &forma cum subiecto miscetur prarsus informi, in ipsumque delabitur. Quamobrem non uerum in his est unum, non uera essentia, non uera species atque forma: nec igitur uera, sed imaginaria quaedam proportio boni. Sicut uita non est per se simpliciter bonum, imò si dirigatur ad summum principium, est bonum, sin ad materiam, est malum: si mors non est per se simpliciterque malum, imò si animam separat à maIII. Cap. lo, id est, à materia, est bonum. EErtium caput tres adducit in medium quaestiones. Prima quidem est eiusmodi: Si uita bonum est, nunquid cuiliber, &quomodolibet uiuenti uiuere bonum est? Non certe: quia uita insa non esi per se primum simpliciterque bonum sed quatenus potenter &directè ad ipsum orimum consurgit bonum, eatenus quoque euadit uita perfecta. At sicubi claudicat &aberrat, dum ab ipso cadit bono, simul à perfectione uitae degenerat. Hinc illud Democratis, Viuere imprudenter, intemperanter impiè, non tam malè uiuere est, quàm diu mori Secunda quaestio.