Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1582
Unproofread scanNot analysed yet
Respondet, mortem quidem non simpliciter esse malum, quoniam non simpliciter sit uita bonum, uita enim motioni cuidam similis iudicatur, motio uerò qualiscumque sit, ab ipso termino, in quem propriè tendit, denominari debet. Itaque quatenus motio ipsa uitalis ad malum, id est, ad materiam fortè delabitur, eatenus iudicatur &malum, quatenus autem ad ipsum, id est, ad summum uniuersi principium sese dirigit, eatenus bonum esse censetur.