# Opera omnia 1582.1-5

Ficino, Opera omnia, 1582.1 to 1582.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.1

IN LIBRVM QUAE SINT, ET VNDE MALA, COMMENT. SVMMA LIBRI. Quaestiones quatuor de bono & malo. Cap. Iber in hoc totus uersari uidetur, ut mala pro uiribus deuitemus, consequamur bona, id est, materiam fugiamus, sequamur res diuinas à materia separatas, cognoscamus ipsum uniuersi principium esse ipsum bonum, sed uniuersi postremum, id est, materiam esse ipsum malum. Et quodammodo nobis malum, & qua ratione tandem deuitare possimus. Primum libri caput quaestiones mouent: Quaenam mala sint & unde proficiscantur. Vt autem hoc inueniat, quae bona sint, inquirit, ut hoc rursus, quid ipsum bonum sit, quidde ma lum aggreditur indagandum. Quaerit & quomodo cognoscamus malum, cum propter infirmitarem sit ad ipsa cognoscentis animi forma penitus alienum. Ac docet informitatem mali per ipsam boni formam lucemque discerni. Quaerit denique quo pacto malum sit bono contrarium. Vtrum uidelicet tanquam uniuersi ultimum uniuersi primo, summaeque copiae penuria summa. Quod autem inquit, uim cogni turam esse rei cognoscendae per similem: intellige, tum ipsa natura, tum nouo quodam effectu similem. Nulla enim ratio est, cur uisus lumen potius, quàm uocem appetat & cognoscatinisi quia cum hoc potius naturaliter congruit, quàm cum illa: & huic se potius quàm illi conformat. Quoniam uerò sen sus in rebus percipiendis externa rerum tantum uidetur attingere, intellectus autem etiam intima penetra re, constat, intellectum cum intelligibili magis atque diuino, quàm sensum cum sensibili, & caduco con gruere. Vnde certius argumentum nobis haberi potest intellectum esse diuinum, quàm sensum esse caducum. Praeterea quod ait, perfecta praecedere necessariò imperfecta, ac speciem esse priuatione priorem, caue ne id intelligas in nostro hoc generationis ordine, in quo res primum inchoatae imperfectaeque sunt, deinde paulatim formam perfectiorem adipiscuntur: sed ita accipe prorsus in ordine re rum, causarumque & gradibus uniuersi, ubi quicquid imperfectum est, cum per seipsum esse seruarique nequeat, à superiori dependet atque perfectori, quod quidem per seipsum sicatque seruetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
