Latin
1582.10 to 1582.13
Ficino, Opera omnia 1582.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quae sanè progressio naturalis qua facultate gradatim proficit, eadem quandoque perficitur finem ultimum assecuta. Alioquin &uatura passim frustra contenderet, &author ipse naturę temerè illum frustraque moueret. Proinde si rerum species, quae partes sunt uniuersi perfectione propria non fraudantur, multò minus ipsum uniuersi conatum fortuna frustratur. Hoc enim &ad finem contendit communem, quando &partes ad fines proprios fini seruientes communi assiduè ducit, &finem ultimum adipiscitur, ne fortè to tum sit partibus imperfectius, siue postremum eiusmodi finem mundus aliquando sit adepturus siue in praesenti. semper habitu dicatur adeptus. Si autem nullus sit finis optimus, sed absque fine procedere fingantur in meliorem, certè cum infinitos gradus pertransire non possit, ad optimum nunquam poterit peruenire. Quare, quod dictu nefas est, uniuersum hoc optima proculdubio forma constructum ad finem optimum frustra contendet. Finis autem &habitus optimus uniuersi in eo consistit, ut principio &authori suo undique confirmetur. Quod enim congeries haec in mundo rerum tàm diuersarum, &inter se repugnantium, tum in una comuni totius forma conueniat tum ad unum finem communemque bonum ritè conducat, non ab ipsa diuersorum natura procedit, sed ab una potius superioris fabri forma atque uoluntate. Mundus autem sicut sub authoris sui for ma formatur uelut principio, sic in eadem, uelut fine reformatur semper, atque conformatur. Hunc omnino authorem Plotinus nominat ipsum bonum, quoniam eodem uniuersum hoc, &affectum sit, &perfectum. Hinc mensuram omnium appellat &terminum, quemadmodum &Plato nominar in Philebo. Metitur omnia Deus, ut principium: terminat idem omnia tanquam finis. Si Deus omnium mensura est, certè rerum ordo non ascendit à principio in principium absque quodam omnium primo principio, quod quidem foret per principia temere, absque ulla principij ratione uagari: Principij nanque ratio est, ut sit primum. Per Deum sanè uelut mensuram perpendimus intellectum esse anima meliorem, &animam corpore, quoniam ille hac, &haec isto sit Deo, tanquam summo bono propinquior. At uerò si nusquam prima, summaque consisteret bonitas, sed per gradus procedere quis fingatur innumeros, nusquam profectò, erit ratio ulla mensuraque, ®ula, per quam alijs alia praeferantur, nec enim alia magis alijs mensurae propinquabunt, &congruent. Sit ergo Deus principium, sit mensura. Praeterea &sit terminus omnium, quia finis: terminus inquam qui &tenet subiecta formis, &formarum morus suis denique finibus, ne fortè de fine in finem absque fine natura pererret, quod quidem nihil aliud foret, quam per fines sine ulla finita ratione uagari. Ratio uerò praecipua finis est. ut sit ultimum &extremum.