# Opera omnia 1582.6-9

Ficino, Opera omnia, 1582.6 to 1582.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582.6

Quad sanè cum actus in se formaque sit & species, meritò informe subiectum, & impotens se formare, compe tentibus gradibus perducit ad formas. Quoniam uerò agens, per suam agit naturam, ideoque sibi similem reddit effectum, atque ipsum subiectum sub agentibus superioribus ad formam, actumque perqucitur, coniectamus superiores causas, formas in se actusque existere. Vniuersum habet principium & finem, idque ipsum bonum est, item intellectus tàm humanus, quàm diuinus est semper in actu: quamuis ratio ex potentia progrediatur in actum. N secundo capite significat quid sit ipsum bonum, & quousque dura procedant bona designat. Bo num esse ait uniuersi principium atque finem, ubi bonum quidem dicit ex nullo pendere, ex ipso autem omnia dependeretitem esse mensuram omnium atque terminum. Tu uerò memento, ubicunque partes finem suum, id est, naturalem consequuntur perfectionem, ibidem & totum cui partes seruiunt finem consequi suum. Oculi cum perspicuè, uident, manus cum promptè quid apprehendunt, pedes cum expeditissimè gradiuntur, fine proprio potiuntur. Multò uerò magis, & totum cor pus quandoque perfectione fruitur naturali. Quemadmodum uerò hac ipsa in re partes corporis se habent ad corpus totum, sic & uitae humanae partes ad totam. Partes uerò uitae electiones, & facultates, artesque omnes in pręsentia dicimus. Electiones autem, artesque singulae extremum quiddam habent, quae ritè perficiuntur. ultra quod nihil amplius exigunt. Sic medicinae sanitatem, sic res militaris uictoriam habet extremum. Quemadmodum uerò uitae partes fines proprios consequuntur, sic & multò magis tota denique uita ad ultimum quiddam spectat commune bonum, quo tandem perficiatur, ut tota uita partibus sit perfectior. Similiter ut in homine, in caeteris quoque animalium rerumque omnium speciebus licet argumentari. Appetitus enim naturalis est necessaria quaedam naturae inclinatio ab indigentia quaedam annirens ad plenitudinem: Plenitudo uerò ad finis ultimus idem. Si nusquam ultimus appetitioni praescriptus est finis, sed à fine in finem natura sine fine progreditur, nunquam satis impleri potest. Frustra igitur conatur impleri, imò neque conabitur quidem ullo modo. Nulla enim rerum species ad id quod penitus impossibile est mouetur. Siquidem natu raliter moueri est à naturali potentia actum progredi paulatim.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
