# Opera omnia 1582

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1582

Respondet, mortem quidem non simpliciter esse malum, quoniam non simpliciter sit uita bonum, uita enim motioni cuidam similis iudicatur, motio uerò qualiscumque sit, ab ipso termino, in quem propriè tendit, denominari debet. Itaque quatenus motio ipsa uitalis ad malum, id est, ad materiam fortè delabitur, eatenus iudicatur & malum, quatenus autem ad ipsum, id est, ad summum uniuersi principium sese dirigit, eatenus bonum esse censetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
