Latin
1583.1 to 1583.4
Ficino, Opera omnia 1583.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. Aputtertium disputar. quid malum, quot mala, ubi sint mala. Malum esse negat in eo quod enStia supereminet. Id enim est ipsum bonum: quod quidem hinc esse cognoscitur super entia, quod ipsa appetendi natura, electioque non solum esse desiderat plurima, sed multa etiam optat non esse, non fuisse, non fore, eligit autem semper sub ratione boni. Ex quo patet appetibilis, id est, boni sortem non ad esse solum, sed ad non esse etiam pertinere. ideoque ipsum bonum ente communius superiusque existere. Quoniam uerò essentia primum boni susceptaculum est, ideoque per ipsam bonum deriuatur in alia, sequitur, ut quousque uera essentiae participatio se extendit, eo usque uera quoque boni por tio protendatur, neque hactenus mala sint, sicut quatenus uerus uiget calor, inde frigiditas ab est. At uera essentiae portio usque ad ipsas sphęrarum mundi substantias se extendit, in quarum essentijs priuatio nulla deprehenditur. In his ergo mala esse non possunt. Quicquid uerò inter composita quandoque dissoluitur, non uerè ens appellatur, quoniam &ipsum eius esse antecessit diuturna priuatio, similisque succedit, &ipsius esse ductus, dum motu temporeque transigitur, quantum ad esse propriè spectat, indiuiduum habet praesens, quantum ad non esse pertinet, longum praeteritum patitur, &futurum. Eiusmodi ergo compositum, cui priuatio multa essendi miscetur, ita dicitur non uerè ens, sicut non uerè calidum, in quo ad minimum caloris, plurimum frigoris adhibetur. His igitur malum accidit, quoniam non uerè ens, dum ab essentia prima nimium decidit, ideoque ab ipsa boni sorte delabitur, interea praecipitatur in malum. Ipsum uerò malum est, quod longissime distat à bo no, id est, informis ipsa mundi materia. Secundo loco malum, forma, uel qualitas patitur in materia iacens, quae &quaedam materiae passio, uel affectio exterius agitare uocatur.