# Opera omnia 1583.5-8

Ficino, Opera omnia, 1583.5 to 1583.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1583.5

Tertio loco malum admittit anima, quatenus affectu quodam acriori ad materiam inclinatur: sed hoc interest, quod materia quidem dici quodammodo potest substantia mali composita uerò, ex materia formaque caduca pati in substantia malum, animam denique non in substantia, sed in qualitate quadam & accidente malum accipere Inter haec Plotinus ipsum quod non ens appellatur tribus accipit modis. Primò quidem omnino non ens, id est, nihilum. Secundo, uerè non ens, id est, materiam mundi pri mam. Tertio non uerè ens id est formam materiae inhaerentem, compositumque caducum, item pro prietates huius & accidentia. Atque ubi uniuersum sensibile appellat ens non uerum, intelligit praecipuè omne sub luna compositum, quod omnino sensibile, id est, omnib. sensibus perceptibile dici turentis quidem imaginem uult esse formam ab idea pendentem, eamque referentem, umbram uerò entis, materiam, quae non ab idea quantum idea est dependet, sed quantum essentia formabilis per ideas. Item non representat ideam. Nullus enim materiam introspiciens propriam, alicuius ideae faciem suspicabitur. Ait materiam non ens iudicandam: non quidem sicut nihilum, sed sicut nonni hil à primo ente maximè distans. Ait & formam, compositumque, non eo solum spatio ab ente primo distare, quo status ille atque motus, qui in primo ente ponuntur, sed multo maiore. Quo uerò modo in ipso ente sint illa quinque essentia, motus, status, idem, alterum, alibi disputabimus. Et profectò illic neque motus est ipsum ens, alioquin nullus erit status in rebus. Neque status rursum est ipsum ens: alioquin nihil usquam mouebitur, sed differentes entis proprietates & actus. Sed missa in praesentia facit entis ipsius propria, accedit autem ad quaedam non entis, id est, materiae propria, quae quidem opponuntur illis, quae ipsius boni propria numerauit, ideoque hanc tanquam à bono longissimè discrepantem, malum ipsum indicat nominandum. Ipsum quidem bonum mensura est, materia uerô (ut huius uerbis utanimmensuratio dicitur, item bonum terminus, materia infinitum. Praete rea hoc inforine, illud uerò formator, hoc egenum, illud contra sufficiens, & quae sequuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
