Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1584
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. boni. IN quarro capite malorum gradus prosequitur, in primo gradu materiam ponens, in secundo corpoream materiae formam, quam non esse formam ueram, &hic Plotinus breuiter indicat, &nos in Theologia latius demonstramus. In tertio uerò statuit animae malum, dicens, animam ipsam non esset per se malam, alioquin &omnis anima foret mala, &ab initio mala foret, &semper. Existi mat secundam animam, id est, uitam ab anima prima quandoque accommodatum corpori, statim in ipso accommodationis initio fieri prauam. Cum enim sic alligetur corpori, ut ex ea &corpore unum animal componatur, meritò à materia mox inficitur, adeò ut &passionibus fiat obnoxia. &motus immoderatos more corporis subeat in excessum atque defectum. Talem uerò fieri omnem eiusmodi uitam Platonici putant. posse tamen &hanc uix tandem aliquando temperari, sed ante me derationis effectum, &passiones illas esse inuoluntarias arbitrantur, quia uidelicet naturales, &su periorem quoque animam, quia scilicet libenter cum inferiore consentiat, falsas inde opiniones accipere, quibus pariter consideratè iudicet, re uera bona sibi quoque fore uel mala, quaecunque inferior anima naturali quodam impetu prosequitur, aut fugit. Sicut igitur inferior anima impetu natu rali mala sit, sic superior amore, consensione, opinione fit mala, Sed inter inferiorem hanc uitam, atque formam corpoream hoc interest, quod forma haec passio quaedam est materiae, uita uero actio potius est, uel actus animae. ideò formae quidem malum insanabile est, uitae uero sanabile. Vbi uerò materiam, ait, boni nihil habere intellige, nihil formalis, intrinseci, absoluti boni. Cum enim primus boni ipsius effectus sit formale aliquid. id est, diuina mens, forma formarum, meritò ubi deest natu ra formalis, deest intrinseca natura boni. Sed materia quia primum subiectum est, aequè ad omnes formas expositum, nullam sibi propriam uendicat formam, nihisque formale. Huic ergo nihil formalis intrinseci, absoluti boni proprium est. Neque tamen huic deest appetitio boni. Est enim materia indigentia summa ad formalem copiam capiendam naturaliter paratissima: igitur hanc naturaliter apetit, igitur affectat bonum. Appetitio haec bonum quodammodo dici potest non quidem absolurè, sed quoniam spectat, &concludit ad bonum, ad bonum, inquam, extrinsecum. Quod enim accipitur nunquam euadit materiae proprium.