# Opera omnia 1585.1-4

Ficino, Opera omnia, 1585.1 to 1585.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.1

Proinde principium efficax, unde & appetitus, motusque materiae ad bonum efficitur, non est in ipsa materia (nulla enim efficacia est, ubi nulla forma.) sed in natura tanquam instrumento Dei. Neque tamen appetitus, motusque eiusmodi dicitur uiolentus. Nam ad hunc tractum materia nedum resistat, sed & paratissima est, & quàm libentissimè paritur, facillimeque formatur. Denique ipsa materia. quoniam est informis, est mala. imò quia est informitas, est ipsum malum: dici tamen quodammodo bona potest, quatenus formabilis est à bono. Quoniam uerò sae pè formam nominat terminum, & mensuram, scito terminum appellare, quia naturam materiae ad speciem quamlibet ęque indifferentem certis quibusdam speciei limitibus terminat, ut per hominis quidem formam speciem hominis sortiatur, per equi uerò formam, ad equi speciem contrahatur. Mensuram rursus nominat, quia materia suapte natura nullam habet propriam magnitudinem, uel figuram, sed certa quadam forma, dum ad certam speciem eam terminat, propriam quandam magnitudinem, figuramque requirit. Sicut autem corporea forma mensura est, terminusque materiae, sic intellectualis forma mensura est ac terminus animae, ipsum uero bonum mensura est, terminusque mentis & omnium. Anima denique quae per omnes sui uires in mentem conuersa, eius mensura terminoque componitur nihil mali, accipit aut prospicit, quę uerò à mente digressa materiam uersus inclinatione progreditur, iam malum prospicit, & quasi quodam intuitu fascinatur. At postquam seminariam naturae suae uirtutem, quasi animae superioris imaginem materiae prorsus infundit, malum iam dicitur artigisse. Vbi tandem habitum iam concepit, per quem materiali corpore patiente compatiatur, atque consentiat, iam tactu uenefico languere uidetur. ai quo defectu consistat malum, quodammodo materia sit ipsum malum, quomodo fiat malum in anima. Cap. SAput quintum quaestiones duas inducit & soluit. Prima quaestio est eiusmodi: Dictum est uim rationalem perfectiorem mente, eiusque imaginem esse: Similiter uim naturalem rationali imperfectiorem, eiusque imaginem. Nunquid ergo defectus eiusmodi uel ibi, uel hic est malum? Nequaquam. Nempe non quouis defectu boni consistit malum, quando scilicet aliquid ab alieno superiorique bono superari deprehenditur, eique cedere. Nam hi sunt certi bonorum gradus prouidentia diuina dispositi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
