# Opera omnia 1585.5-8

Ficino, Opera omnia, 1585.5 to 1585.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.5

Sed malum in proprio, quodam defectu uersatur: quando aliquid bo no aliquo speciei suae, uel singulari munere uidetur orbatum. Summum uerò malum in uniuerso defectu perpenditur, quod quidem omnis speciei bono suapte natura caret, omnique intus formali dono priuatur, qualem dicit esse materiam, quae nullam boni habet portionem, scilicet intus & propriam. Cum enim ipsum ens primò, bonum intus accipiat, tanquam ipsi bono quàm proximum me ritò intrinsecum rebus bonum per munera ipsius entis, scilicet per essentiam, & esse tribuitur: mate teria uerò neque proprium habet esse, cum non sit forma, uel propriam habet formam, est ergo per esse substantialis formae, sicut accidentalis forma est per esse substantiae, neque rursus habet essenti. am. Cum enim prima essentia sit aliquid in se formale, praesertim si ad alias essentias comparetur iu re materia quae nihil est formale, non etiam est essentia, ueruntamen est aliquid essentiae quodammo modo simile, quamuis ipsius esse simile nihil habeat. Proinde in quo est defectus aliquis qualiscumque sit, id non est ipsum bonum, ubi defectus à proprio quodam bono cadens, ibi iam malum aliquod. ubi defectus omnis. ibi malum ipsum. id autem est materia. Defectus autem à proprio bono degenerans, in quo est potentia, & procliuitas in malum aliquando cadens, deterior defectus est, quam simplex alicuius boni defectus. In hoc enim consistit minus bonum, in illo uerò malum: nam procliuitas illa praesertim iam inclinans, uergit ad ipsum malum, quod quidem ante procliuitatem iam est malum, & ipsa procliuitas in animo pronior quandoque facta, iam est mala, antequam praecipi. randi habitus confirmetur. Iam uerò primum animae malum non est uitiosus hic habitus, aut ille, sed ipsa procliuitas propensior ad materiam: ipsaque materia circa quam uersatur: uel eam quibusdam sui partibus attingendo scilicet natura: uiribusque naturae ministris, uel eam aspiciendo scilicet quodam rum consilio rationalis materiam eligente, tum imaginationis superioris imperio, uel in materiam corruendo, scilicet imaginationis inferioris affectu, uel denique patiendo scilicet infimo sensuProfectò cum omnia secundum aliquid talia, iudicentur talia. quatenus ad ipsum tale simpliciter referuntur, meritò Plotinus omnia per relationem aliquam ad materiam, quae ipsum malum est mala perpendit, tum in anima, quod iam dictum est, tum in corpore, atque fortunis, quod deinceps ostendit. ubi secundum quaestionem mouet & soluit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
