Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1585.9
Unproofread scanNot analysed yet
Concludit ex his, animam non esse mali principium: quia uidelicet non sit ipsa natura mala, cum intellectualis natura sit, atque ipse intellectus sit ipsi bono quàm proximus, quippe cum ad ipsum bonum, &intellectus proximè, &per intellectum anima conuertatur. Hinc innuit, animas non tam certo proposito, quasi rebelles à Deo deficere, quàm ex quadam potius consequentia contingenti, quatenus scilicet ad materiam, &materiale quiddam afficiuntur, ex quo latenter animus auertatur à Deo, dum libenter conuertitur ad oppositum.