# Opera omnia 1585.9

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1585.9

Concludit ex his, animam non esse mali principium: quia uidelicet non sit ipsa natura mala, cum intellectualis natura sit, atque ipse intellectus sit ipsi bono quàm proximus, quippe cum ad ipsum bonum, & intellectus proximè, & per intellectum anima conuertatur. Hinc innuit, animas non tam certo proposito, quasi rebelles à Deo deficere, quàm ex quadam potius consequentia contingenti, quatenus scilicet ad materiam, & materiale quiddam afficiuntur, ex quo latenter animus auertatur à Deo, dum libenter conuertitur ad oppositum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
